575
50 ROSARIVM PHILOSOPHORVM
in omni opere fueris, omnia signa quae in qualibet de coctione apparent in men¬
te tua recordare, & eorum causas inuestigare. Tres quippe sunt colores, niger
albus & citrinus. Cùm terra egreditur, nigredo imperfecta est, & nigra comple¬
ta. Qualibet igitur vice paulatim, & paulatim vigora ignem in calcinatione, quo¬
vsque terra egrediatur alba ex ignis fortitudine. Nam sicut calor agens in hu¬
mido praestat nigredinem, ita agens in sicco generat albedinem. Iccirco si terra
non fuerit alba, tere eam cum aqua, & postea calcina iterato, quoniam azot &
ignis latonem abluunt, & obscuritatem ab eo auferunt. Nam praeparatio sua
semper fit cum aqua: Ideo qualis limpida aqua, talis limpida terra, & quanto ma¬
gis fuerit abluta terra, tanto magis alba. Ex multiplici ergo reiteratione imbibi¬
tionis cum forti contritione, & frequenti assatione aqueitatis mercurij maior
deletur pars, scilicet aqueitatis, cuius residuum per sublimationis reiterationem
similiter remouetur.
De modo sublimandi & albificandi terram ex recapitulatione totius magisterij
Cap. XVI.
Cum autem terra exhauserit de aqua quinquagesimam sui partem, citò il¬
lam sublima fortiori igne quo poteris, donec ascendat sursum ad modum
albissimi pulueris. Cum aute videris terram sicut nix albissimam, & quasi
puluerem mortuum alutel spondilibus, & ad latera adhaerere, tunc super eum
reitera sublimationem sine faecibus inferius remanentibus: quoniam adhaere¬
ret pars illius fixa, & fixaretur cum faecibus, & nunquam per aliquod ingenio¬
rum genus posset separari ab eis. Puluis autem ascendens a faecibus superius est
cinis a cinere, & à terra extractus, sublimatus, honoratus. Quod vero remanet
inferius est cinis cinerum, cinis inferior, vituperatus, damnatus, faex, & sicut sco¬
ria. Fac ergo agnitionem inter clarum & limpidum esus: quoniam cùm albissi¬
mum vt nix ascenderit, completum erit. Colliges ergo eum cautè ne euolet in
fumum, quoniam ipsum est quaesitum bonum. Terra alba foliata congelans con¬
gelandum, & mundificans arsenicum. Et sulfur album quod Arist. dicit, quòd
est res optima, quam recipere possunt alchymistae, vt de ea faciant argentum.
Operare ergo cum ea ad Lunam, quoniam est completum: & hoc quidem mo¬
do perficietur sulfur album non vrens.
Quomodo sulfur album fit rubeum. Cap. XVII.
Igitur si ad aurum volueris sulfur rubeum, dissolue sulfur album superius col¬
lectum in aquam rubeam per contritionem & imbibitionem, & bonam de¬
coctionem, dissolutum congela in lapidem coagulatum. Dissolue iterum in
aqua rubea, dissolue & sublima totum per ignem fortissimum. Modus nanque
artificis opus deaurat, dirigit, & coaptat quodcunqe in similitudinem pulueris.
Ascendens sursum est sulfur albissimum: quod verò remanet in fundo deorsum
est sulfur rubeum tinctum vt scarlata. Et istud est secundum Aristoteles sulfur optimum
non vrens, rubeum ac clarum, vt ex eo faciunt Alchymistae aurum: hoc autem argentum
viuum conuertet per artificium secundum Aristoteles in verissimum aurum. Ex his igi¬
tur manifestè relucet philosophos verum dixisse, quòd stultis videtur impossi¬
bile, scilicet quòd vnus est lapis, medicina vna, dispositio vna, opus vnum, ac vas
vnum: ad album sulfur, & rubeum simul & semel faciendum. Videntes ergo
omnes huius artis inuestigatores dictam albedinem in vase apparentem mira¬
ti sunt stare rubedinem in illa albedine occultatam: & tunc non oportet illam ru¬
bedinem extrahere, verùm decoquere quovsque totum fiat rubeum. Sic ego
de mane, quando video quòd vrina mea est alba indigesta, statim cognosco
quòd parum dormiui, & repono me in lecto, somno verò recepto vrina citri¬
natur: