575
ARNALDI 51
natur: quia citrinatio non est nisi completa digestio: Haec verò est verissima con¬
positio albi & rubei sulfuris non vrentis, quo per regimen quartum completur
Elixir perfectum ad omne diminutum perficiendum in Solificum & Lunifi¬
cum verum.
De recapitulatione tertij regiminis cum sublimatur terra. cap. XVIII.
Nullus debet sublimare terram ad opera sophisticorum, sed debet subli¬
mare ad Elixir nostrum perfectum: & illa quae sublimantur duobus mo¬
dis sublimantur, aut per se, quia spiritus sunt, aut cum alijs, quia se incor¬
porant cum spiritibus: Mercurius enim cum sit spiritus, sublimatur pet se: ter¬
ra verò nostra cum sit calx, non sublimatur nisi quia se incorporat cum mercu¬
rio. Conuerte ergo calcem & imbibe cum mercurio, & decoque donec fiat cor¬
pus vnum, & non taedeat te hoc ipsum multoties iterare, quia corpus nisi cum mer¬
curio sit incorporatum, non ascendet sursum. Ideo necesse est, vt in quantum po¬
teris naturam suam subtilies, & cum mercurio fortiter pistes, quousque fiat vnum:
quia sublimationem non facimus, nisi vt reducantur corpora ad subtilem ma¬
teriam, scilicet vt sint spiritus: & quod corpus sit leue ad redigendum in omnes res
siue in Solem, siue in Lunam: & hanc sublimationem facimus, vt corpora redi¬
gamus in suam primam materiam, scilicet in Mercurium & sulfur. Facimus ergo hanc
sublimationem tribus de causis: vna est, quia corpus fit spiritus de subtili ma¬
teria & natura: secunda est, quòd mercurius se bene incorporet cum calce: ter¬
tia est, quòd totum sumat colorem album & rubeum. Iccirco quando calx subli¬
matur ad Lunam debet esse alba, & mercurius similiter albus: & calx quando
sublimatur ad Solem debet esse rubea, & mercurius similiter rubeus, igne cale¬
factus: & debet esse puluis inceratus: quia non bene operatur alíquis ad Solem.
nec ad Lunam, nisi tali modò. Et cum mercurio quem sublimas ad Lunam non
commisceas vllam rem, quia Solis calor non intrat ad Lunam, nec de Luna ad
Solem. Non mittas ergo mercurium rubeum ad album, nec album ad rubeum:
sed pone vnamquanque speciem cum sua specie, & pone ad ignem accensum, &
sublima totum, & non misceas illud quod remanet deorsum cum illo, quod ascen¬
dit sursum, sed pone vnumquodque ad partem: quoniam quod in fundo rema¬
net reiterabis ad sublimandum per mercuriij incorporamentum, donec ascen¬
derit totum: alioquin non ponas ipsum in magisterium. Alembicum, in quo su¬
blimas mercurium, sit vitreum, & cucurbita terrea vitreata, cuius os fundi sit am¬
plum quòd possit mercurius ascendere liberius. Alembicum verò cum cucur¬
bita debet iungi, ita quòd mercurius non possit exire, quia non sublimatur mer¬
curius, nisi per fumositatem aeris. Ideo si locum inueniret aptum, euolaret in
fumum, & deperiret magisterium. Vide ergo quod diximus. vide quoniam om¬
nia verba necessaria sunt, & laude digna. Haec ergo sufficiant ad complemen¬
tum sulfuris albi & rubei.
De quarto regimine quod est figere, & fermentum aliàs fixum est necessarium ad fi¬
gendum. Cap. XIX.
Quartum verò lapidis regimen est figere album sulfur & rubeum supra
corpus fixum, scilicet, vt sulfur album figatur super argentum: sulfur ve¬
rò rubeum figatur super aurum: quia secundum Pithagoram qui argentum
viuum à corporibus extractum non coagulat in sulfur album, patiens ignem, nullam
viam exigit ad albedinem. Qui verò dictum arg. viu. non coagulat in sulfur rubeum
patiens ignem, nullam viam exigit ad rubedinem. Non ergo fatiges corpus tantum
E 2