575
54 ROSARIVM PHILOSOPHORVM
reiteratione solutionis medicinae non fundentis. Est tamen bona cautela ad fu¬
sionem praestandam medicinae non fundentis, vt soluatur & corpus fermenti
supple albi vel rubei: de cuius intentione sit per eam mutari, & alterari: & etiam
soluatur medicina, idest Elixir: imò terra alba, supple, vel rubea: de cuius inten¬
tione sit ingredi cum alteratione. Non fiet tamen omnium istarum partium so¬
lutio, sed quarundam, quoniam solutio earum non est aliud, nisi quod in humi¬
dum reuertuntur, & sulfuris salsedines auferuntur. De hinc illudcorpus, & non
aliud corpus imbibatur vice post vicem, donec fundatur citissimè super lami¬
nam ignitam: quoniam ex his artificiorum ingenijs necesse est medicinam &
commisceri, & fundi, ac etiam ingredi perfectè cum alterationis complemen¬
to. Si autem metallum quod conuertere debes per medicinam non fuerit suffi¬
cientis coloris, addatur plus de medicina ipsa: si verò de colore nimis habuerit,
scilicet in sole, quia Luna non potest esse nimis alba, ponatur minus de medici¬
na, & plus de metallo conuertedo. Si autem medicina non remanserit bene, quod
est ex defectu fixionis, succurre per reiterationem solutionis & congelationis,
atque per multiplicem non fixae partis solutionem super partem fixam, donec
tamen ex ignis asperitate quiescat, & non fugiat ab igne aspero. Si autem non
fundatur grauius, quod est ex defectu cerationis, succurre ei cum oleo, id est aere
guttando guttam ad guttam super ignem leuem, donec fundatur vt cera: quo¬
niam quando inceras, misces de re calida & humida magis, quam de frigida &
sicca. Et quando figis, misces magis de re frigida & sicca, quam de calida & hu¬
mida. Ergo intellige quae dico, quoniam huius operis perfectio est, naturę per¬
mutatio.
De ponderibus obseruandis in fixione. Cap. XXIIII.
Omnia sub termino diffinito & dispositione certa consistunt: Iccirco vni¬
cuique pondus, & omnis mensurae pondus in omni opere opus est. Ca¬
ue igitur tibi in commistione Elixiris, & operare ibi sapienter, vt scias quan¬
tum debes ibi apponere de aqua, de aere, de terra, & de igne: alioquin si secus
feceris, opus non valebit: quia si ponis de terra magis vel minus quam opus fue¬
rit, vel quàm requiritur in Elixir: quòd si magis poneretur, mortificaret animam.
quòd si minus poneretur, faceres eas humidas nimis, & non figerentur. Simili¬
ter in aqua, quia si amplius poneretur, vel minus, faceret simile damnum: si plus
esset, faceret humidum & male: si minus, faceret siccum & durum: De aere si plus
esset, vel minus, simile damnum: si plus esset coloraret nimis: si minus esset, non
haberet colorem. Ignis etiam lapidis simile damnum faceret, quia si plus esset, con
bureret: si minus & parum esset, non siccaret totam humiditatem, quam debet
desiccare, nec calefaceret: tamen ad album non ponas ignem, sed loquor de o¬
mnibus Elixiris: Iccirco pondus vbique notandum est, ne nimia siccitate, aut
humorum superfluitate, magisterium corrumpatur. Quare fermentum iuxta
adaequationis incrementum est semper apponendum: nam nulla erroris offen¬
sa nocebit, si ad illud pondus semper recurreris. Quicquid igitur in Elixir est gra¬
uius & stabilius, per ipsius ponderositatem sibi nomen terrae vsurpat. Non mi¬
nus quoque fermentum, quia cùm sulfur coniungitur, terrae nomen assumit. Quę
vero sublimantur, & etiam euolant, aquae & aeris sibi nomen apponunt. Cum
ergo coniungis talia vt figantur in terra: si ad album est, sit de terra plus quàm
de aliquo alio elementorum: alioquin terra non figeret spiritum, imo secum e¬
uolaret in fumum. Verùm illud fit plus secundum rationem iuxta adaequatio¬
nis mensuram: verbi gratia, si est de aere vnum pondus & dimidium, de aqua¬
duo pondera, debent esse tria pondera de terra, minus quarta. Et terrae fermen¬
tum