575
*plures
ARNALDI 53
randum. Iccirco calx quae mittitur in Elixir erit sublimanda, vt sit omnino sim¬
plex & viua. Cùm autem vis facere proiectionem de Elixir, facias calcem de il¬
la materia cuius fuerit corpus, super quod proijcere volueris, & mitte ibi fermen¬
tum, sicut supra dixi: si est aurum de auro, si argentum de argento, quoniam spon¬
salitium non est aliud, nisi quòd coniungas fermentum cum corpore, quod ego
dico. hi sunt sulfur album & rubeum, de quibus dictum est, scilicet super quod
vis proijcere Elixir. Et nota quòd Elixires sunt * pulueres simplices, quę debent
fieri de lapide, & corpore: & fermentum quod misces in Elixir debet esse puluis,
bis vel ter sublimatus. Nam quoties sublimabis alíquod corpus cum commi¬
stione sublimati spiritus, toties lucraberis in proiectione mille partes. In quan¬
to ergo alleuias corpus tuum, in tanto habebis melius, vt possis proijcere vnum
pondus supra centum: & centum super mille: & mille super decem milia: & decem
milia super centum milia: & mille milia super decem numeros, & sic in infinitum,
Quomodo debemus seruare quantitatem uniucuiusque. Cap. XXII.
Cum volueris lapidem nostrum praeparare, scias quantum est de ipso de
aqua, de aere, de igne, & de terra. Cum fuerit calcinatus, erit in eo calor ma¬
ior, siccitas maior, frigiditas minor, humiditas minor. Cum fuerit praeparatus
humiditas minor, erit in eo calor maior, siccitas minor, frigiditas minor. Cum vo¬
lueris ipsum conuertere, scias quantum amiserit de sua prima natura in omni regi¬
mine, quoniam si nesciueris, nil valet opus. Iccirco quando reuoluitur, redigi¬
tur in frigiditate minori, humiditate minori, caliditate minori, siccitate minori.
Cùm vero abluitur, redigitur in humiditate maiori, frigiditate minori, calidita
te maiori, & siccitate maiori. Cum verò reducitur, in siccitate maiori, & calore mi¬
nori, frigiditate maiori, & humiditate minori. Cum figitur, redigitur in calore ma¬
iori, humiditate minori, frigiditate minori, siccitate maiori: quippe quia in fixi¬
one lapidis apponimus sibi mercurium calidum, & humidum praeparatum vltra il¬
lud, quod habuerit naturaliter ante suam solutionem. Intellige hanc reuersio¬
nem, solutionem, vel lapidis differentiam, de differentia in differentiam, & cur
haec, & quomodo. Omne quod mutatur, aut mutatur in melius, aut in peius,
aut in simile sibi. Si mutatur in simile sibi, nullum est lucrum: si mutatur in peius,
tunc est damnum: si in melius, tunc est commodum. Conuerte ergo lapidem de
bono in melius, & erit Elixir completum.
Quomodo elementa sunt corrigenda, & quomodo acquiritur fusio medicinae non
fundentis. Cap. XXIII.
In coniunctione lapidis attende tres colores principales, primò nigrum, pò¬
stea album, deinde rubeum. Obserua igitur diligenter ne corpus tuum rubeat
ante nigredinem, & pereat tinctura per combustionem. Si verò rubuerit an¬
te nigredinem, corrige errorem, decoquens omnia simul in aqua alba, donec
conuersa fuerit in nigredinem: sic etiam facies si rubuerit ante albedinem. Non
ergo negligas inhumationis decoctionem, quoniam tollit combustionem, & perditam
restaurat humiditatem. Si verò medicina non commiscetur, corrige per dissolu¬
tionem eius quod ingreditur, & per commistionem ambarum solutionum facit
ingressum omne, quod illi pro minimo coniungitur. Haec autem solutio non per
aquàm, aut in aquam vulgarem completur, sed in aquam mercurialem, & com¬
pletur similiter per solutionem. Fusio facilis in rebus non fusibilibus, vt aper¬
tius ingrediantur, & alterentur cum complemento. Vnde medicinam calcinamus,
vt citius soluatur: & eam soluimus, & vt melius mundetur figura, & fundatur: ac
vt ab ea suscipiant corpora meliorem impressionem, aut ingressum, & facilem fusio¬
nem dare materiei cum multiplici reiteratione solutionis spirituum non inflammabi¬
lium super illa, videlicet aeris & aquae mercuriorum non fixorum: aut cum multiplici
E 3