575
ARNALDI 63
donec albedine transmutata ruborem assumere videatur. Cauendum est autem
quòd iste ignis non sit intensior, quàm ad suum gradum spectet: nam in illo al¬
bo colore corpus & spiritus sunt verè coniuncti. Et si daretur decoctio in ex¬
cessum vltra debitum sui gradus, separarentur vnita. Quare in Turba dicitur,
Coquite & caute, ne in fumum vertantur, & pereant. Citrinatur autem quan¬
do de albo colore in rubeum transmutatur. Citrinus autem color est medius in¬
ter album & rubeum. oportet ergo eum praetendi ante rubedinem veràm. Et
de hac practica loquuti sunt philosophi, dicentes: Spiritus & anima non vniun¬
tur nisi in albo colore: quia tunc omnes colores qui in mundo excogitari pos¬
sunt, apparent, & firmantur: & tunc in vnum colorem, scilicet albedinis, conue¬
niunt. Dealbatio enim est totius operis fundamentum: nec inde variatur in di¬
uersos colores, videlicet veros, praeterquam in rubeum, in quo est finis vltimus,
Citrinatio enim quae fit inter album & rubeum, non debet dici color in perfe¬
ctione. Approbantur autem per haec omnia, quae praedixi: quae etiam vera esse
mihi facti experientia demonstrauit.
Decoctio tertij gradus usque ad calcinationem. Cap. VI.
Et dum rubescere incipit, ponitur ad decoquendum in alio furno fortio¬
rem adhibendo ignis gradum, donec intus & extra vera rubedine per¬
fruatur: Cuius signum est dirutio, & pereleuatio supradicta, de quibus
in Turba dicitur: Post albedinem autem non potes errare. Nam igne augmen¬
tato, post albedinem ante rubedinem ad citrinationem peruenitur. Item, videns
autem illam albedinem supereminentem, esto ratus, quòd rubor in albedine il¬
la occultus est: & tunc oportet illud extrahere, verùm coquere quovsque totum
rubeum fiatur. Et si vobis dubium relinquatur, quare albedo à nigredinis ventre
extrahitur, rubedo autem non extrahitur ab albedine, licet fit rubeum deco¬
quendo, declaro vobis hoc modo: quoniam durante nigredine, materia rema¬
net, & est humida in naturam, quae humiditas se ostendit apparente albedine de¬
siccari. Et nunquam etiam apparet albedo, donec humiditates corrumpentes
sint omnino consumptae. His ergo duabus de causis dici potest, quòd albedo
à nigredine extrahitur: dum autem rubescit, nihil deuastatur, sed tantùm coqui¬
tur, & decoctione forti color rubeus incommutabilis apparet, in quo est perfe¬
ctio. Quare in Turba, Ex composito in spiritum rubeum verso fit mundi prin¬
cipium. Item spiritus tingens, & viuificans intromittitur: postquàm recessit hu¬
miditas corrumpens, non alitur quod est peruentum ad dealbationem, seu ad
albedinem: hoc ergo colore rubeo apparente, natura sui perfectionem osten¬
dit occultam.
Calcinatio in qua ultimus gradus figendi completur. Et tunc spiritus corpus est uerè factus,
uerè permanens, & fugitiuum figens. Cap. VII.
Postquàm haec materia rubeum habens colorem, dirui & eleuari incipit, po¬
nitur ad calcinandum per flammam fortem reuerberiorem iam in terreo va¬
se, in quo ignis gradum fixio completur, & permanens efficitur vera atque
perfectissima fixione. Quare Geber ait in capitulo de Calcinatione, quòd spi¬
ritus calcinantur, vt fixiones fiant, & melius dissoluantur. Et in capitulo etiam
de tertij ordinis medicina ipsam incipit calcinari. Et debet in ignis calcinantis
rigore permanere, donec puluis tactu impalpabilis fiat, intensissimum habens
ruborem. Quare in Turba sic dicitur: Scitote quod cùm cinis est, optimè misce¬
F 2