575
64 NOVVM LVMEN
tur, eo quòd cinis ille recipit spiritum, & inclusus est ille humor per interiorem
ignem, quovsque croci sicci, vel combusti sanguinis, vel syrupi granati colorem
assumat. Item cum aqua introiuit in corpus, vertit ipsum in terram, deinde in
puluerem, siue cinerem. Si vultis apud perfectionem experiri, manu accipite: si
enim impalpabilem aquam inueniatis, bene est, sin autem iterate. Hic autem cinis
rubicundissimus, impalpabilis in se ipso: eleuatur etiam, crescit in modum fer¬
menti, & separatur ab eo in calcinatione praedicta terra nigra subtilissima, &
perlucida, quae in fundo vasis est, sub dicto puluere rubeo reperitur: vnde dice¬
bat mihi magister meus, Apparet perfectionem fixionis in hoc existere dua¬
bus de causis. Vna quidem, quia per fixionem, & per calcinationis ignem in¬
troducitur parua quantitas huius Elixir super multas quantitates non perma¬
nentes corporis, proiecta confirmat in eis auri fixionem, quod non faceret nisi
in ea fixio superabundaret. Alia verò, quia terra nigra praedicta in calcinatio¬
ne separatur à commisto, quę aliàs fuerat in toto opere inseparabilis, propter for¬
tissimam vnionem: & ideo necesse fuit per fortissimum artificium separari. Et
si remaneret commista propter sui impuritatem, impediret purae materiae in¬
gressum.
Cinis per calcinationem factus fusibilis, & iterato lapis, qui est Elixir completum
Cap. VIII.
Cinis verò iste caret fusione: qualiter autem ingrediatur, vt tingat certè li¬
quefactio sibi redditur, siue sudor per modum à philosophis traditum.
Quis ergo modus est ille? est ne in aquam soluendo? certe non: quia phi¬
losophi non curant de aquis tangenti adhaerentibus, & id humectantibus. Qua¬
re dicitur in Turba, Incipientes autem audientes aquam, putauerunt eam esse
vulgi: quòd si nostros libros legissent, scirent vtique aquam esse permanentem.
Quae ergo aqua est verè quae tangenti non adhaeret, sed superficiem discurrit,
nihil humectans, sicut arg. viu. Quis ergo faciet talem aquam? Certè dico, quòd
ille, qui scit facere vitrum. Haec enim materia nihil aliud, quàm de se ipsa vult si¬
bi adiungi: nam omnia quibus indiget in se habet. Et si bene excogitentur quae
prędixi, scietis ex hoc cinere habere lapidem rubeum in intenso colore parum
perspicuum habentem, frangibilem, cum modico ictu fusibilem, penetrantem,
ingredientem, & perpetua citrinatione tingentem: cuius vnum pondus cen¬
tum milia, & plus Saturni conuertit in Solem. Est autem in proiectionis modo
subtilitas, qua ignorata, Elixir tenens non proficit ex eodem.
Conclusio totius Epistolae. Cap. IX.
Ergo pater non mireris, si in hoc opere multi errant: quoniam iuro tibi
me nunquam vidisse quenquam praeter magistrum meum, qui in debita
applicaret materia opus suum, sed conantur ad impossibilia in mate¬
rijs: ac si de cane crederent hominem generare. Quid mirum ergo si reddantur in
operibus mendaces? Nam lapide ignoto in practica operis, dubia subtilissima
multa restant: verè autem credatis, quòd in libris suis posuerunt philosophi ve¬
ritatem: sed post mortem scribentis cuiuslibet, scriptum eius quandoque est
ab aliquibus male intellectum: quod tamen ipse si praesens esset, & speculatiuè
exponeret iuxta verbum, & uerificaret opera per effectum. Ego autem ve¬
strae prudentiae per omnia exposui totum opus, & per dicta philosophorum a¬
liqua probaui: licet pauca curaui allegare, quae ex causa omisi: quoniam prae¬
sumo quòd vos scripta philosophurum omnia in scrinio vestri pectoris inclu¬
sistis