575
ARNALDI. 65
sistis. Et sic non dubito, quòd dictis meis ea omnia applicaueritis per vos met,
sicut ego per experientiam, quàm vidi, scripta sapientum intelligo, aliàs non no¬
turus. Et si circa haec breuiloquio vobis fui, hoc ideo: nam in vobis tantum prae¬
sumo scire fundamentum, quod vobis non latebit intentio huius rei. Et suffi¬
cit mihi, quòd vobis meus patet intellectus, & non mecum migrare queat
huiusmodi veritas ab hac luce. Ob paternitatis vestrae reuerentiam Nouum hoc
lumen edidi super ea: quoniam inter mundi caeteros vos elegi, hac re meo iudi¬
cio digniorem. & Altissimus vos peruenire faciat ad optatum.
EPISTOLA MAGISTRI ARNALDI DE VILLA
NOVA SVPER ALCHYMIAM AD RE¬
gem Neapolitanum.
SCIAS, O tu Rex, quòd sapientes posuerunt in opere multas res,
& multos modos operandi, scilicet dissoluere, & congelare, &
plura vasa & pondera, quod fecerunt ad excaecandum ignoran¬
tes, & ad declarandum intelligentibus opus praedictum. Et
nota, ò tu Rex, quòd sapientes denunciauerunt opus sub breuibus
verbis, licet plura verba alia posuerint, & adiunxerunt, vt non intelligeretur, ni¬
si per sapientes. Sapientes verò dixerunt, quòd est vnus lapis, qui ex quatuor
naturis est compositus: quae quidem naturae sunt, ignis, aer, aqua, & terra. Qui
quidem lapis est lapis in similitudine, & in tactu, non autem in natura: & voca¬
tur lapis, siue compositum quoddam. Compositum dum est ductum per viam
rectam, est id quod quaeritur, in quo non est aliquid superfluum, vel aliquid quod
desit, imò omnia quae sunt in lapide, sunt ei necessaria, & nullo alio indiget: &
quod dictum compositum, siue lapis est vnius naturae, & vna res: quae quidem
res in decoctione ignis habet diuersos colores, antequàm fiat lapis albus per¬
fectus. Et nota, ò tu Rex, quòd vbi magis dictus lapis stat in igne, tanto magis
augmentatur de virtute & bonitate, quod in alijs rebus non est ita: quia omnes
aliae res in igne comburuntur, & amittunt humiditatem radicalem. Dictus ve¬
rò lapis totus solus in igne semper melioratur, & crescit eius bonitas, & ignis
est eiusdem lapidis nutrimentum. Et istud est vnum de euidentibus signis ad
cognoscendum lapidem ipsum, quod intellige benè. Quòd compositum, si¬
ue lapis diuiditur ante operationem duobus modis: primo corporaliter, alio spi¬
ritualiter, & vnum exit ab alio, & est vnitum, & regitur vnum cum alio, & vnum me¬
liorat aliud. Et philosophi nominauerunt vnum masculinum, & aliud foemini¬
num. Et nota, ò tu Rex, quòd quando philosophi nominauerunt arg. viu. &
magneliam, dicentes, Congelat argentum viuum in corpore magnesiae: quod ipsi non in¬
tellexerunt de argentum viuum vulgari, quod videtur, sed intellexerunt quòd argentum viuum
est humiditas dicti lapidis: & quia magnesia non est illa, quae videtur vulgari¬
ter: sed magnesiam vocauerunt totum compositum, in quo est tota dicta humi¬
ditas, quae est argentum viuum quae quidem humiditas non est sicut aliae humiditates:
quae quidem humiditas currit in igne, & in eodem igne totum componsitum dis¬
soluit, congelat, denigrat, dealbat, & finaliter rubefacit & perficit. Et nota, ò
tu Rex, quod in opere non ponuntur plura, sed vna res duntaxat: nec oportet
aliqua fieri trituratio manuum, nec aliquid apponi debet cum dicto lapide. Et
nota, ò tu Rex, quòd terra alba vocatur lapis albus perfectus, & terra rubea vo¬
catur lapis rubeus perfectus: quae quidem terra alba per regimen dicti operis
absque adiutorio alterius rei conuertitur in rubedinem. Aqua verò, siue argentum vi¬
uum vocatur humiditas, quae est in dicto lapide. Et nota, quòd aqua, siue hu¬
F 3