575
68 FLOS FLORVM
ad istam coagulationem nos attingere non possumus: facit enim natura per suam
virtutem, & per magnum spatium temporis, ad quod vita hominis durare non
potest: ex eis igitur impossibile est, quod sit generatio metallorum, seu transmu¬
tatio. Sunt alij, qui sulfure & arsenico, & similiter amborum commistione laborem
impendunt diuersis operationibus: venientes autem ad proiectionem, viderunt
eos aduri & euanescere, & non in corporibus longam moram trahere, sed cor¬
pora relinqui ab eis magis immunda, quàm prius fuerant: & causa est, quia sul¬
fur & arsenicum in igne citò comburuntur, & in carbonem reducuntur. vnde
nec per se, nec iuncta corporibus, vt sanguini vrinae, vel huiusmodi, sunt lapis
noster, seu medicina. Quia igitur ad generationem hominis non fit alicuius rei
permistio nisi spermatis, & sic de alijs generationibus naturalibus: sic magiste¬
rium nostrum commistione alicuius non eget extranei. Quidam credunt in sa¬
libus & alluminibus scientiam inuenire, & eos soluunt, calcinant, & coagulant,
& fundunt, & praeparant: alij per se solum proijciunt super corpora imperfecta:
alij commiscent spiritibus, aut corporibus praeparatis, sed in proiectione nihil
inueniunt: & causa est eadem cum praecedentibus. Quidam ex solis metallis
credunt medicinam eligere, et praeparant ea calcinando, soluendo, congelando
& proijciunt super corpus, & decepti sunt: quia error illorum est, quia sperma
scilicet metallorum, ab initio non ceperunt, sed corpus, vt est in natura sua. Qui
subtilius intuentes, considerauerunt mercurium esse metallorum principium, &
ipsorum originem calore sulfureo decoquente: & sublimarunt per se mercu¬
rium: postea eum fixauerunt, soluerunt, & congelauerunt: venientes igitur ad
proiectionem, nihil inuenerunt. Causa verò illorum errorum est, quia sicut sper¬
ma viri non affert fructum, nisi proijciatur in matricem mulieris: sic nec mercu¬
rius, qui sperma est, non prodest, nisi proijciatur in matrice corporum, id est fi¬
xa calce, vt ipse ibi nuntriatur. Quidam ipsum mercurium cum corpore amalgaman¬
do miscuerunt, & lauerunt tam diu cum aqua dulci, donec eis apparuit corpus
mundum propter splendorem, & naturam mercurij: & id coxerunt vsque ad fi¬
nem, ita quòd factum fuit eis durum, credentes quòd mercurius cum tali cor¬
pore immisceretur, & nihil inuenerunt: imò corpus fuit immundius quàm fuis¬
set antè, & mercurius euanuit. Et causa erroris eorum est, quia spiritus non iun¬
gitur corpori, nisi anima mediante: anima enim est medium inter corpus & spi¬
ritum, ipsa simul coniungens. Anima autem fermentum est: quia sicut anima cor¬
pus hominis viuificat: sic fermentum iam corpus mortuum, & à natura sua iam
penitus alteratum viuificat. Vnde anima obtinet principatum, exerens vires
suas. Iccirco quid sit fermentum, infra dicetur. Quidam miscuerunt corpora im¬
perfecta cum corporibus perfectis, & posuerunt ad coquendum in igne lento
vt melius inuicem vnirentur: postea fortificauerunt ignem paulatim, vt corpus
non fixum figerent cum adiutorio ignis, & sic tenendo in igne calcinauerunt,
postea soluerunt, & congelauerunt, & reduxerunt: postea posuerunt in exami¬
natione, & nihil inuenerunt nisi corpus purum, quod posuerunt. Causa autem
eorum errorum, quia corrumpens & defectus corporum imperfectorum, sci¬
licet terra sulfurea, adustiua, coniuncta est per minima cum corpore imperfe¬
cto, quia adhaesit ei à principio originis suae, impeditque ne perficiatur. Vnde o¬
portet ad hoc, quòd illud, quod est bonum in corpore imperfecto, vnà cum cor¬
pore perfecto perficiatur, quòd id quod hoc faceret, haberet duplicem virtu¬
tem, vnam qua separaret terram sulfuream comburentem à commisto: & aliam
quae iam separatum, ad naturam suam conuerteret. Hanc autem virtutem cor¬
pus in sua crassitie habere non potest. Et multi tentauerunt, & tanquam de sci¬
entia desperati, intellectus debilitate magisterium reliquerunt. Nunc autem
sci¬