575
ARNALDI 69
scire te volo, quòd materia metallorum omnium, & eorum sperma est mercu¬
rius decoctus, & inspissatus in ventre terrae, calore sulfureo decoquente: & se¬
cundum varietatem sulfuris, & ipsius multitudinem, in terra diuersa metalla ge¬
nerantur: semper tamen eorum materia est vna, & eadem essentialiter, solũm dif¬
ferens accidente, scilicet ex decoctione maiori aut minori, adurente vel tem¬
perata. & in hoc omnes philosophi conueniunt. Certum est, quòd omnis res est
ex eo, & de eo, in quod resoluitur: sicunt glacies, vel nix, quae mediante calore re¬
soluitur in aquam, quia ex aqua est: sed omnia metalla conuertuntur in mercu¬
rium, vt infra te docebo: ea igitur fuerunt ex mercurio. Et sic soluitur opinio il¬
lorum, qui dicunt, Species metallorum transmutari non possunt: & hoc verum
est, vt ipsi asserunt, nisi ad primam materiam reducantur. Reductio autem illorum
ad primam materiam est facilis, vt tibi inferius ostendam: ergo transmutatio fa¬
cilis & possibilis est. Multiplicatio etiam in metallis est possibilis: nam omne cre¬
scens & nascens multiplicatur & crescit, vt patet in plantis & animalibus: nam
ex vno grano fiunt mille. Metalla autem in terra nascuntur & crescunt, ergo pos¬
sibilis est in eis augmentatio vsque in infinitum: & sic patet theorica: sequitur
vt dicamus de practica.
Si ad perfectum magisterium peruenire volumus, oportet primò vt lapidem
philosophorum purum & mundum habeamus, acceptum sicut est in sua mine¬
ra, nihil adiectum, vel diminutum: & sublimare ipsum, vt ex ipso trahamus id
quod est purum & clarum: postea oportet nos ipsum facere descendere, postea
distillare, quarto calcinare, quinto soluere, sexto congelare, septimo fixare, octa¬
uo incerare. Ecce tota practica, & reductio ad primam materiam: quia aliter non
fieret generatio, seu multiplicatio. Animaduerte in eis, quae tibi scribuntur.
Dico tibi, carissime, quòd oportet corpora primò ad primam materiam redu¬
cere, ad hoc vt fiat generatio, seu multiplicatio in eisdem. Animaduerte ergo in
his quae tibi describuntur. Accipe cumpri lib.i. & fiat ex eo limatura munda, & mi¬
sce cum lib. 4. mercurij, terendo in mortario cum sale modico & aceto, quovs¬
que simul amalgamentur. Cùm autem cuprum fuerit optimè coniunctum, po¬
nè ipsum in bona quantitate aquae vitae, hoc est in 12 partibus sui de aqua vitae,
hoc est, quòd si amalgama fuerit lib.i.aqua vitae sit 12. & pone totum in vrinali
super ignem debilis cineris inferius lentissimè ad ignem per diem naturalem:
tunc dimitte infrigidari, &c. Alibi sic. Accipe de lapide albo quantum vis
videlicet partem vnam, & de aqua sua, id est mercurij, partes quatuor: & com¬
misce simul bene incorporando, terendo, donec sit bene incorporatum: postea
pone ipsum in vase vitreo, & intus pone de aqua vitae partes decem: postea po¬
ne praedictum vas ad ignem cineribus mediantibus, & fac quòd ignis sit lentus
per diem & noctem: tunc dimitte infrigidari fornacem, & cum frigidatum vas
fuerit, cola aquam tuam cum omnibus, quae in ea sunt per pannum lineum, do¬
nec transeat, & exeat per pannum de aqua, id quod de * lapide erit solutum: & si
melius scires facere istam separationem, melius esset. Hoc autem quod erit so¬
lutum, pone in phiala vitri bene obturata cum cera, semper conseruando super
suum calorem: postea accipe id, quod remansit in panno ad soluendum, & ite¬
rum cum noua aqua benedicta repone ad ignem, sicut prius in vase praedicto
per diem & noctem: postea dimitte infrigidari, & cola sicut prius, & quod erit
solutum, vt prius fecisti, ad partem pone, vt supra: & sic totiens reitera, quovsque
totum opus in aquam conuertatur, id est ad primam materiam, quae est in hu¬
mido, id est mercurius omnino. Quo facto, hoc totum accipe, & pone in vase
vitri super ignem lentum decoquens, quovsque videas in superficie nigredinem:
quam remoue subtilius quàm potes: & sic reitera coquendo, & nigredinem su¬
Practica Alchi¬
miae Arnaldi.
*corpore