575
70 FLOS FLORVM
pereminentem tollendo, quovsque nihil emittat nigredinis, & aqua remaneatum
clara. Nunc habes terram & aquam, scilicet duo principalia elementa: deinde
accipe terram illam, & nigredinem, quam collegisti, & pone in vase vitreo, &
superfunde de aqua praedicta, quovsque super eam natet, & coque leui, vel len¬
to in igne per quatuor dies: tunc iterum aquam impone, & coque: & sic succes¬
siuè, quovsque aqua fiat alba, & lucida, & clara. Et scias quòd hoc est, quod phi¬
losophi dixerunt, Haec terra cum aqua putrescit, & mundificatur: quae cum mun¬
dificata fuerit, totum magisterium dirigetur: qua mundificata, & dealbata, vt
est dictum, aqua mediante, quae cum dicta terra mediante calore coagulata est
& inspissata, terram istam coagulatam cum aqua sua, siue spissatam sine alterius
aqua, decoques forti igne in cucurbita vitrea, alembico vitreo superposito, vt
quidquid ibi aquae fuerit, ascendat in alembico, & terra remaneat calcinata: tunc
accipe fermentum de quocunque volueris quartam sui partem, id est, si fuerit
vna lib. corporis: recipe vncias 3. fermenti. Fermentum vero auri aurum est, & fermen¬
tum argenti, argentum est: & istud fermentum etiam sit solutum, & vt terra factum
provt corpus imperfectum, & eodem modo & ordine praeparatum simul coniunge
& imbue cum aqua praedicta, & coque per dies tres, aut plures, & tunc iterum in
aqua sua praedicta imbue, & coque vt prius: & hoc toties reitera, quoties haec
duo in vnum corpus reducantur: quod perpendes, quando color non varia¬
bitur in eisdem. Tunc funde super eis aquam praedictam partem post partem:
paulatim & paulatim, quovsque bibat de ipsa, quantum bibere poterit, dando
semper nouam aquam. Nam in ista coniunctione corporum, spiritus cum eis
miscentur, & vnum fiunt cum eis, & incorporantur, & coniunguntur in natura
ipsorum, & germen iungitur cum corporibus praedictis mundatis, quia ante
non poterat propter eorum immunditiem, & crassitiem: sed nunc eis coniun¬
gitur, & in eis crescit, & suum augmentat numerum, ac in eis multiplicatur mul¬
tiplicatione infinita, secundum quod operatum fuerit per verum artificium.
Nunc exponamus obscurissima philosophorum verba. Primum enim est
corporis in mercurium reductio: & scias quòd istud est, quod vocauerunt phi¬
losophi Solutionem, quae artis est fundamentum, & principium huius magiste¬
sterij. Vnde Roxinus in libro Turbae: Nisi corpora solueris nostra solutione, in
vanum laboras. De qua solutione tractans Parmenides in eodem libro, dicit:
Quidam corporum solutionem audientes, putant aquam nubis esse: si autem le¬
gissent libros nostros, & intellexissent, scirent vtique aquam esse permanentem
quae absque suo corpore, cui coniuncta & facta vnum, permanens esse non po¬
test. Non est enim philosophorum aqua nubis, sed ipsorum corporum conuer¬
sio in aquam, ex qua primo fuerunt creata, scilicet mercurio: provt gelu conuer¬
titur in aquam limpidam, ex qua primo fuit. Ecce habes vnum elementum, quod
est aqua, & ipsius in primam materiam reductio. Secundum verbum est, quòd
fit terra: & hoc est quod philosophi dixerunt: quod de crassitie aquae, terra con¬
creatur. Vel secundum alium intellectum, qui magis meo iudicio appropinquat
veritati, quod de crassitie aquae, terra generatur: quoniam faeces aquae, quae re¬
manent in fundo vasis, terram philosophi dixerunt: quae conuertitur cum aqua
id est dealbatur per distillationem, & inhumationem: & haec est cribratio philoso¬
phorum, eorum contritio, seu combustio. Sic ergo habes aliud elementum, quod
est terra. Tertium verbum est terrae mundificatio, de qua mundificatione Mo¬
rienus philosophus ait, Haec terra cum aqua putrescit, & mundificatur: quae cum
mundificata fuerit, totum magisterium dirigetur: de quo dicit etiam Constans
philosophus in libro Turbae, lunge siccum humido, scilicet terram & aquam:
siccum enim est terra, humidum est aqua. Ecce quòd habes aquam & terram
per