575
ARNALDI. 72
per se & terram dealbatam cum aqua. Quartum verbum est aqua, quae potest eua¬
porare destillando, seu sublimando: in qua sublimatione seu ascensione effici¬
tur ipsa terra aerea, quum prius esset inspissata cum terra, & coagulata. Et sic ha¬
bes aquam, terram, aerem: quod dicit Theophilus philosophus in libro Turbę
Ipsum dealbate, siccum igne comburite, quovsque ex eò exeat spiritus, qui in
eo inuenitur, quae dicitur auis, vel cinis Hermetis. Et ait Mireris philosophus:
Et terra remanet calcinata in fundo vasis, quae est naturae igneae: & iic habe¬
mus in praedictis praeparationibus quatuor elementa. Haec igitur terra calcina¬
ta est puluis, de quo ait Mireris philosophus, dicens: Cinerem ne vilipendas, in
inferiori loco testae eximite: in eo enim diadema * cordis est. Postmodum cum
praedicta terra fermentum pone, quod Philosophi fermentum, animam dicunt:
& ideo sicut corpus humanum sine anima nihil valet, imò est sicut faex: sic etiam
in proposito: Nam fermentum est corpus praeparatum, vt dictum est, & ad na¬
turam suam alia conuertit. Et scias quod non est fermentum, nisi Sol & Luna.
Ista enim corpora alijs dominantur, & ipsa ad suam naturam conuertunt: & ideo
à Philosophis fermentum dicuntur. Oportet igitur fermentum in corpore in¬
troduci, quia est eius anima. Et hoc est quod dicit Morienus philosophus, Nisi
corpus immundum mundaueris, & dealbatum reddideris, & animam in eo non
miscueris, nihil huic magisterio direxisti: Igitur fit coniunctio fermenti cum cor¬
pore mundato: & tunc spiritus cum eis iungitur, & gaudet cum eis, quia mun¬
data sunt à natura sua crassa, & subtilia facta sunt: Et hoc est quod dicit Arche¬
lasius philosophus in libro Turbae, Spiritus non iungetur cum corporibus, do¬
nec à suis immundicijs perfectè fuerint corpora denudata, & in hora coniun¬
ctionis mirabilia apparebunt: nam omnes colores de mundo apparebunt in
operando, quicunque possint cogitari: & corpus imperfectum colorat colo¬
ratione firma, mediante fermento, quod fermentum est anima: & spiritus me¬
diante anima corpori coniungitur, & ligatur, & cum eo simul in colore fermen¬
ti conuertitur, & fit vnum cum eis. Ex prędictis apparet, subtiliter intuenti, Phi¬
losophos in suis verbis obscurissimis vera dixisse: nam ipsi philosophi in suis li¬
bris dicunt, quòd lapis noster est ex quatuor elementis: & ipsum elementis com¬
parauerunt. Et ostensum est primò, qualiter hîc sunt quatuor elementa. Dixe¬
runt etiam, quòd lapis noster componitur ex corpore & anima, ac spiritum, & ve¬
rum dixerunt: nam corpus imperfectum corpori comparauerunt propter hoc
quia est infirmum. Aquam, spiritum dixerunt, & verè, quia spiritus est. Fermen¬
tum, animam dixerunt, quia, sicut supra dictum est, corpori imperfecto vitam
tribuit, quàm prius non habebat, & meliorem formam producit. Dixerunt e¬
tiam quidam philosophi: Nisi corpora vertatis in incorporea, & non corpora
in corpora, id est de corpore spiritum, & è contrà, nondum operandi regulam
inuenistis: & verum dicunt. Nam primò corpus fit aqua, id est Philosophorum
mercurius, & sic fit incorporeum: deinde in conuersionem spiritus in aquam,
fit corpus. Et ideo quidam dixerunt, Conuerte naturas, & quod quaeris, inue¬
nies: hoc est verum. Nam in nostro magisterio primò facimus de crasso gracile
& de corpore aquam: & postmodum de humido siccum, id est de aqua terram
id est siccum. Et sic naturam conuertimus, & facimus de corporeo spirituale, &
de spirituali, corporale, vt dictum est: & facimus id quod est superius, sicut il¬
lud quod est inferius: & quod est inferius, sicut illud, quod est superius: scilicet
vertimus spiritum in corpus, & corpus in spiritum, vt patet in principio opera¬
tionis: vt in solutione, quod est inferius, est sicut quod est superius, & totum ver¬
titur in terram. Patet igitur ex dictis, quòd in lapide nostro sunt quatuor ele¬
menta, & sunt anima, corpus, & spiritus. Et lapis etiam noster, vt quidam phi¬
*Aliis Regis.