575
72 FLOS FLORVM
losophi dicunt, fit ex vna re, & cum vno. Et certè verum dicunt: nam totum ma¬
gisterium nostrum fit cum aqua nostra, & ex ea, & per eam: nam ipsam aquam
soluunt, vt dictum est superius, non solutione, provt ignorantes credunt, quòd
conuertatur in aquàm nubis, sed solutione vera philosophica, quae est, vt con¬
uertatur in aquam primam, ex qua fuerit ab initio. ipsam eandem calcinant, &
in terram reducunt: per ipsam eandem aquam corpora in cinerem transformant,
& de ea cinerem dealbant, & mundificant, iuxta verbum Morieni dicentis, quod
Azot & ignis, latonem abluunt, atque mundificant, & eius obscuritatem ab eo
penitus eripiunt. Laton autem est corpus immundum, Azot autem est mercu¬
rius, & corpora diuersa coniungunt praeparata modo praedicto, coniunctio¬
ne tali, in quàm non potest ignis potentia, nec alia tentatio, seu probatio sepa¬
rare: & ab ignis combustione defenditur: & eorum vnum in aliud mittit: & cor¬
pora sublimant, non sublimatione vulgari, quam intelligunt phantastici, creden¬
tes quòd sublimare sit superius ascendere, vel eleuare per ignem: et ideo acci¬
piunt corpora calcinata, & miscent cum spiritibus sublimatis, vel eleuatis, scili¬
cet mercurio, sulfure, arsenico, & sale armoniaco: & faciunt per ignem fortem,
& subitaneum corpora cum spiritibus eleuare: quia pars non fixa, seperat
partem fixam, per multam quantitatem non fixae partis, & ita eleuant corpora
cum spiritibus: & dicunt, quod tunc sunt corpora sublimata: & hi tales fallun¬
tur, & delusi sunt: quia postmodum inueniunt ipsa magis immunda. quàm prius
fuerint. Vnde scias, quod non est nostrum sublimare, superius ascendere, vel e¬
leuare: sed sublimare philosophorum est, de re vili preciosam facere: & de re infi¬
ma & commista, altam facere ac magnam, & puram, vt cùm dicimus, Iste ho¬
mo sublimatus est, id est in dignitate positus est: sic enim dicimus corpora su¬
blimata, id est subtiliata, & in altam, puram, mundam, & nobilissimam natu¬
ram conuersa. Vnde sublimare apud philosophos est subtiliare, mundare, &
defaecare, dealbare, & rubrum facere: quod totum facit aqua nostra benedi¬
cta. Sic ergo intellige nostram sublimationem & descensionem, destillationem
& calcinationem, solutionem, congelationem, fixationem, incerationem: & hoc
totum fit per beneficium aquę benedictae, & in hoc omnes sunt decepti. Aqua
etiam nostra mortificat, & viuificat, & apparere facit multos colores: primo ni¬
grum in mortificatione corporis, dum in terram conuertitur: postmodum ap¬
parent multi colores, & varij ante dealbationem, quorum omnium finis est al¬
bedo: in coniunctione verò corporis praeparati & fermentati, apparent tot colo¬
res, quot ab homine excogitari possunt: & apparet quòd nostrum magisterium
vnum est, & est ex vno, & cum vno: fit & ex quatuor, vt dictum est & ex tribus
vt etiam supra dictum est. Vnde scias, carissime, quòd philosophi nostri lapi¬
dis nomina multiplicauerunt, ad hoc, vt eum absconderent: & dixerunt lapidem
nostrum corporeum & spirituale esse: & in rei veritate non mentiti sunt, provt
sapientes intelligere possunt. Nam ibi est corpus, & spiritus: & corpus factum
est spirituale in solutione, vt dictum est: & spiritus factus est corporalis in con¬
iunctione ipsius cum corpore imperfecto & fermento. Quidam philosophi ip¬
sum vocant aes, provt dixit Eximaeus in libro Turbae: Scitote, inquit, omnes sci¬
entiam quaerentes, quòd nulla fit vera tinctura, nisi ex aere nostro: & infinita no¬
mina ei imponunt, ne ab insipientibus perciperetur. Quocunque tamen no¬
mine ipsum nominent: vnum, & idem est opus apud omnes. Et dicit Mo¬
rienus, quòd confectio nostri magisterij assimilatur in ordine creationis homi¬
nis: nam primo est coitus, postmodum conceptio, deinde impraegnatio, quar¬
tò ortus, quintò sequitur nutrimentum. quod sic intelligitur: primo sperma no¬
strum, id est mercurius, cum terra coniungitur, id est cum corpore imperfecto
quae