575
ARNALDI 73
quae terra mater dicitur, ideo quia terra est mater omnium elementorum: tunc
secundum Philosophos coitus appellatur. Dum autem terra incipit aliquantu¬
lum retinere mercurium secum, tunc dicitur conceptio: & tunc agit masculus
in foeminam, id est, mercurius in terram. Et hoc est, quod dicunt Philosophi,
quòd nostrum magisterium non est aliud, nisi masculus & foemina, & ipsorum
coniunctio, dominante aqua, id est mercurio: & terra crescit, & multiplicatur,
& augmentatur, & eueniet, quando terra dealbatur: & tunc praegnatio nuncu¬
patur, quando terra iam impraegnata est: deinde fermentum iungitur cum cor¬
pore imperfecto praeparato, vt dictum est, quovsque vnum fiant colore & aspe¬
ctu, & tunc dicitur ortus: tunc enim natus est lapis noster: qui natus, Rex à Phi¬
losophis nuncupatur: vnde dicit Philosophus in libro Turbę: Honorate Regem
nostrum ab igne venientem, diademate coronatum, & ipsum alimentate, do¬
nec ad aetatem perfectam deueniat: cuius pater est Sol, mater verò Luna: Lu¬
nam autem accipe pro corpore imperfecto, Solem pro corpore perfectò. Vl¬
timò autem sequitur nutrimentum, vsque dum augmentetur augmentatione
magna. Nutritur autem lacte suo, id est spermate, ex quo fuit ab initio sui. imbi¬
bitur autem mercurius saepe saepius, quovsque bibat ex eo, quod sufficiat, id est,
vsque ad perfectionem, quae est finis totius operis nostri. Per ea igitur, quae di¬
cta sunt, facilè possunt intelligi omnia dicta Philosophorum obscura, & cogno¬
sces omnes in eodem conuenire. Et nihil aliud est nostrum magisterium, quàm
quòd prędixi. Iam habes corporis solutionem & reductionem ipsius ad primam
materiam sui: deinde habes ipsius in terram conuersionem, & postea dealba¬
tionem, in aerem demigrationem: quia tunc distillando humiditatem, quae in
eo inuenitur, fit acreum quod ascendit, & terra remanet calcinata, & tunc est i¬
gnea naturę. Habes etiam coniunctionem istorum adinuicem, & habes commi¬
stionem animae cum corpore, & etiam coniunctionem animae, & corporis, &
spiritus simul: & conuersionem istorum adinuicem: & habes augmentationem
tantùm huius Elixir, cuius vtilitas maior est, quàm possit ratione percipi.
FINIS
PRACTICA MAGISTRI ARNALDI DE VILLA¬
NOVA AD QUENDAM PAPAM, EX LIBRO
dicto, Breuiarius librorum Alchymiae.
SANCTISSIMO in Christo patri deuotissimo, pedum oscula
beatorum, mutatio Dei excelsa, Dico tibi pater alme, &c. Quòd
omnium primò corpora in primam materiam reducere oportet.
Prius te scirè volo, quòd materia omninm metallorum, & eorum
sperma est fumus albus, decoctus, & inspissatus in ventre terrae, ca¬
lore sulfureo decoquente: & secundum varietatem sulfuris, & ipsius multitudi¬
nem in terra, diuersa metalla procreantur: semper tamen ipsorum plurimum ma¬
teria est vna, & eadem essentialiter, solo differens accidente, &c. Cùm enim si¬
ne sale operator nihil agat, sicut qui cum arcum sine corda sagittat: & hoc Morie¬
nus clarius dicit, Accipite phlegmaticum & cholericum, & terite sanguineum cum
eis, donec fiat caelum tingens pro debita &c. in suo igne, &c. Phlegmati¬
cus est frigidus & humidus vt mercurius, cholericus verò est calidus & siccus
vt sal armoniacum, sanguineus est calidus & humidus, vt Sol, seu aurum: Nota
sal armoniacum non dat colorem, sed dat introitum, praeparat, & purgat: ingre¬
diuntur tunc reliqui spiritus corporibus permistis, & coniungit, & recedit. ip¬
sum enim sal est vnguentum siccitate ignis coagulatum, ex natura calida & sic¬
G