575
ARNALDI 75
beas de cineribus optimè cribellatis in bona quantitate, & pone de eis in vase
terreo praedicto in spissitudinem duorum digitorum ad minus, fortiter cineres
imprimendo: deinde pone ibi vas de vitro cum suo retentorio, vel cooperto¬
rio: prius tamen optime claudatur orificium ipsius vitri, cum luto tibi noto (est
autem lutum sapientiae) deinde circumpone cineres reliquos circumquaque,
& supra &c. sicut scis.
Modò subijciamus aliqua notabilia: Nota, quòd in operatione nostra, & in
quolibet opere alchymico, siue agatur de sublimationibus, siue de distillationi¬
bus, siue decoctionibus quibuscunque, necessarium est duas partes vitri esse
vacuas.
Item, quantò carbones sunt magis ponderosi, & magis compacti, seu densi,
tantò sunt meliores ad opus nostrum: quia ignis factus ex ipsis magis durat in
sua qualitate, & ita carbones quercini & similes sunt eligendi. Et nota, quòd li¬
cet sint quatuor colores principales in opere apparentes, scilicet niger, albus,
rubeus, & citrinus, qui sunt in diuersis gradibus taliter apparentes secundum
suum gradum decoctionis. Cum alio enim igne facimus corpus nigrum, cum
alio album, & cum alio rubeum, & alio citrinum. Sunt enim quatuor gradus i¬
gnis, qui in suprascriptis quatuor versibus continentur. Et nota, quòd Philoso¬
phi hanc scientiam ignis celauerunt, nec aliquis philosophus de dictis gradi¬
bus est clarè locutus, sed obscurè omnes. De leui igne tantùm faciunt mentio¬
nem. Primus igitur gradus continetur in primo versu, qui est, Primus forme¬
tur, ut sensus ei dominetur. Et quomodo cognoscetur, quando est calor primi gra¬
dus? certè sic: quòd si manus tangant cineres, seu capellum, seu cooperto¬
rium furni possit ibi stare sine aliqua laesione. Et iste est primus gradus, quem Phi¬
losophi celauerunt: & cum illo solo igne, aut sibi simili, & cum nullo alio, putre¬
fit materia nostra secundum aliquos philosophos in 40 diebus, quod ego non
credo: secundum alios verò in 50 quod etiam non credo: secundum alios in 70
quod etiam non credo. Qui verò probauit, & expertus est, compleuit putrefa¬
ctionem veram in 97, vel ad plus in centum diebus, & illud est verum. Et no
ta, quòd licet non appareat ad oculum in materia putrefacta nigredo, tamen
curandum non est, quia pro certo secundum esse naturae pellis, est super nigre¬
dinem: & ideo elementa iam iuncta sunt, siue vnita, & leui igne cocta locantur,
& in alias vertuntur naturas. Et per secundum gradum decoctionis, illud quod
est occultum, fiet manifestum: & quod modò est manifestum, fiet occultum. I¬
gnis quarti gradus non est carbonum, sed est ignis flammae, qui fiet in hunc mo¬
dum: Habeas ligna de quercu, vel similia, & sint crassae quantitatis, ita vt possis
amplexari manu: tunc incide dicta ligna in frusta, ita quòd longitudo lignorum
non excedat latitudinem furni: Deinde facto igne prius carbonum in furnel¬
lo, superpone ex dictis frustis lignorum, duos vel tres, vel quatuor, sicut expedi¬
re videris. Exposuimus igitur superius primum ignis gradum, qui notatur, per
hunc versum, Primus formetur, ut &c. Per quem gradum ignis, & non per alium
materia nostra necessariò debet putrefieri, dissolui, mortificari, & denigra¬
ri. Restat nunc dicendum, per quem modum materia nostra putrefacta dealbe¬
tur: Igitur procedamus ad secundam partem operis, quae est nostrae medicinae
dealbatio. Hîc verò notandum, quòd duplex album est: Est vnum album quod
fit ad modum louis vel Saturni, & talis dealbatio fit post putrefactionem: vn¬
de dicit Geber philosophus, Oportet Iouem & Saturnum indurare, & Mar¬
tem, & Venerem rubificare. Ista autem dealbatio non est vera dealbatio, quia
non est firma, nec fixa, & hîc perficitur, & completur secundi gradus ignis
in 100. diebus, qui hoc versiculo continetur: Sensibus aequatò gaudet natura secundo.
G 2
Putrefactio