575
78 PRACTICA
& hoc fit cum eodem igne tertij gradus: vltimò augmentando ignem, & facien¬
do ignem quarti gradus. Et nota, quòd potest fieri medicina ad rubeum primi
gradus, & secundi & tertij, cum suis gradibus, & suis multiplicationibus, & cum
suis proiectionibus. Item nota, quòd ignis primi gradus, qui pertinet solum ad
putrefactionem, solutionem, mortificationem corporis, dicitur per quandam
similitudinem balneum, quia balneum est res temperata, non intensa in calore
nec etiam frigida, sed in calore remisso: vnde videmus hominem per tempera¬
tum calorem putrefieri, & sudare à sua superfluitate: sed si calor esset intensus,
non sudaret, sed combureretur: si verò balneum esset frigidum, tunc viscositas,
& vnctuositas existens in homine, non exiret. Et ideo est nobis necessarium ha¬
bere balneum, hoc est calorem temperatum, hoc est non excedentem, nec di¬
minutum à suo gradu. Et haec est pulchra ratio intelligenti.
FINIS
MAGISTRI ALBERTI MAGNI RA¬
TISPONENSIS EPISCOPI, DE ALCHY¬
MIA PRAEFATIO.
OMNIS sapientia à Domino Deo est, & cum illo fuit semper
& est ante aeuum. Quicunque ergo diligit sapientiam, apud
ipsum quaerat, & ab ipso petat, quia ipse dat omnibus afflueri¬
ter, & non improperat. Ipse enim est altitudo, & profunditas
omnis scientiae, & thesaurus totius sapientiae: quoniam ex ipso
& in ipso, & per ipsum sunt omnia: & sine eius voluntate ni¬
hil potest fieri: ipsi honor & gloria in secula seculorum. Amen.
Vnde in principio mei sermonis inuoco eius auxilium, qui est fons & ori¬
go omnium bonorum, vt ipse per suam bonitatem & pietatem dignetur par¬
uitatem scientiae meae supplere per gratiam sui Spiritus sancti: vt per meam doctri¬
nam lumen quod in tenebris latet, manifestare valeam, & errantes ad semitam
veritatis perducere: quod ipse praestare dignetur, qui sedet in excelsis. Amen.
Quum in multas regiones & plurimas prouincias, nec non ciuitates & castel¬
la causa scientiae, quae vocatur Alchymia, maximo labore perlustrauerim, & à
literatis viris & sapientibus, de ipsa arte ab ipsis diligenter inquisierim, vt ipsam
plenius inuestigarem: & quum scripta omnia perscriberem, & in operibus ipso¬
rum saepissime persudarem, non inueni tamen verum in his, quae libri eorum
affirmabant. Aspexi ergo libros contradicentium & affirmantium, & inueni
eos vacuos esse ab omni profectu, & ab omni bono alienos. Inueni enim mul¬
tos praediuites literatos, abbates, praepositos, canonicos, physicos & illiteratos
qui pro eadem arte magnas fecerunt expensas, atque labores, & tandem deficie¬
bant, quoniam artem inuestigare non valebant. Ego verò non desperaui, quin
facerem labores & expensas infinitas, vigilans, & de loco ad locum migrans o¬
mni tempore, ac meditans, sicut dicit Auicenna: Si haec res est, quomodo est?
& si non est, quomodo non est? Tandem perseueraui studendo, meditando, la¬
borando in operibus eiusdem, quovsque quod quaerebam inueni, non ex mea
scientia, sed ex Spiritus sancti gratia. Vnde quum saperem & intelligerem, quòd
naturam superaret, diligentius vigilare coepi in decoctionibus & sublimatio¬
nibus, solutionibus, & distillationibus, cerationibus, & calcinationibus, atque
coagulationibus Alchymiae, & in multis alijs laboribus, donec inueni ESSE
POSSIBILEM TRANSMVTATIONEM IN SOLEM ET
LV¬