575
ARNALDI 77
liorabitur, & eius color tyrius augmentabitur, quovsque perueniat ad finalem
colorem lapidis nostri, seu medicinae nostrae, qui est color citrinus, in colore pa¬
paueris syluestris: & finaliter efficietur puluis impalpabilis, qui ad calorem ignis
funditur sicut cera fluens, & penetrans, & figens. Et nota, quod argentum viuum mercurius
azot, Luna plena, lapis noster, aes nostrum, aqua nostra, Mars, argentum, stan¬
num, albedo, Iupiter, minium, albus, hypostasis alba, album plumbum, vel ru¬
beum, idem significant secundum diuersa tempora & gradus operationis. Et
nota, quòd Lauare philosophorum, est totam animam in corpus reducere: vn
de non intelligas eos loqui de alba lauatione vulgari, quae consueuit fieri cum
aceto, & consimilibus. Item nota, quòd quando apparet nigredo, tunc dicitur
desponsatio mariti & foeminae, & esse matrimonium inter eos, & tunc acquisi¬
uit spiritum, qui est delator virtutum animae per corpus, & corpus recepit actio¬
nem animae & spiritus: & fit aquila, & medium naturarum. Et nota, quòd terra
alba, sulfur album, fumus albus, auripigmentum, magnesia, & Echel, idem signi¬
ficant. Item nota, quòd lapis noster quando est fixus, est sicut cinis. Item nota,
quòd in putrefactione corporis, mercurius stat ad medium inter spiritum & a¬
nimam. Item nota, quòd abarnaos, Elixir, lapis philosophicus, & quinta essen¬
tia idem significant: nam est vna res praeter naturam elementorum in suo esse.
Ideo quatuor elementa per magisterium se inuicem complectuntur: tunc ex eis
resultat, & resurgit quaedam res incorruptibilis, quae quinta essentia nuncupa¬
patur. Item nota, quod fermentum Solis dicitur spiritus, sulfur, aurum philoso¬
phorum, crocus Martis. Item nota, quòd fermentum Lunę vocatur anima, ro¬
sa alba, & aer existens in lapide. Item nota, quòd spiritus est fermentum Solis,
anima est fermentum Lunae, corpus verò est terra stans, & haec tria sunt in mer¬
curio. Item nota, quòd corpus recipit tincturam à mercurio, à spiritu & anima
naturaliter secundum gradus suos: & in fine debent apparere quaedam granu¬
la ad modum piperatae: & tunc est ibi vnum magnum secretum, videlicet quòd
materia nostra est congelata cum sua propria humiditate. Item nota, quando la¬
pilli ad modum Hyacinthorum couuertuntur in cinerem album, tuncest signum
putrefactionis, & denigrationis perfectae, & finitae. Item nota, quòd argentum viuum
continet in se quatuor elementa, & sufficit sibi ipsi, nec indiget alicuius admi¬
niculo: habet enim aqueam substantiam ab aqua, terream substantiam à terra,
calidam & humidam substantiam ab aere, & vnctuosam cremabilitatem, seu i¬
gneam substantiam ab igne. Elementum aquae currit, & fluit per corpus, & ipsum
lauat. Elementum terrae stat, & est corpus mercurij, seu eius crassities & spissi¬
tudo. Elementum aeris est illud calidum temperatum, & humidum, quod est
in mercurio: Et tale calidum temperatum, dicitur spiritus, & facit concordiam
inter vnctuositatem cremabilem mercurij, & eius lutulentiam, hoc est inter hu¬
midum, vnctuosum & terreum, faeculentum. Elementum ignis est illa vnctuo¬
sitas cremabilis, quae est in mercurio, vnde versus:
"Terra stat, vnda lauat, pyr purgat, spiritus intrat."
Item Lucas inquit, ignis vester vsque ad albedinem debet esse lentus: post de¬
albationem autem & coagulationem debet ignis augeri.
Nunc igitur sub breuiloquio repetamus totius operis nostri intentionem.
Primò enim lapis noster in operationem liquescit, secundò nigrescit, tertiò citri¬
natur, quartò rubescit rubore non vero, nec multum durante, quinto dealbatur,
sextò coagulatur. Et hęc omnia necesse est fieri cum igne lento, hoc est cum igne
primi gradus, & secundi, qui ignis sit cum carbonibus, & sine flamma: septimò
lapis noster incineratur cum igne tertij gradus, qui est ignis flammae trium ligno¬
rum, vel quatuor: octauò lapis noster liquefit liquefactionem metallica & rubea,
G 3
Epilogus.
Lauare philoso¬
phorum.