575
ALBERTI MAGNI 83
tur. Superius verò haheat foramen, vbi vasa calcinatoria imponantur: quod fo¬
ramen cooperiatur postea, cum coopertorio sibi apto. furnus quoque habeat sub¬
tus (alibi supra) foramina parua quatuor vel quinque in amplitudine trium di¬
gitorum. Et haec est forma furni.
Praeterea sciendum est, quòd super rotam debes ponere tripedem de argila¬
la factum, super quo ponantur vasa calcinatoria, vt desubter ponantur carbones.
Quot & quales sint furni sublimatiui, & unde.
Nunc videndum est de furnellis sublimatiuis, qui ad minus debent esse duo
vel quatuor, & fiant per omnia cum rota, & meatu, & foraminibus, sicut
furnus philosophicus, excepto quòd non debent esse tantae capacitatis: &
isti debent simul stare, vt omnibus possint ministrare.
Quales sint furni distillatorij.
Furnelli distillatorij sic faciendi sunt: fiant vt supra de argilla: fiat murus ro¬
tundus super terram ad spissitudinem quatuor digitorum, in latitudinem
verò trium palmorum: & habeat fornax per circuitum foramen in amplitu¬
dine trium digitorum: furnus verò sit amplior superius, quàm subtus in hunc
modum, vt eius figura demonstrat. De istis furnis fiant tantummodò duo, qui
sufficiunt ad distillandum. Vasa verò sint furnellis apta, alia ad distillandum, a¬
lia ad calcinandum, alia ad coagulandum, quorum formam ponemus in fine li¬
bri. Reperies in caelo philosophorum Vlstadij & c.
De furno uitreariorum:
Furnus vitreariorum fiat cum caeteris in fine, qui satis est necessarius ad vi¬
treandum.
Quomodo uasa fictilia deuitreantur.
Recipe quodcunque vas volueris deuitreare, scilicet vas de argilla bene
combustum, & linito bene cum minio sic temperato: recipe aquam & im¬
pone de fermento ceruisiae vel vini quantum ad decimam partem aquae,
& misceas simul, & postea impone minium quantum volueris, & misce bene si¬
mul, & inde lineas vas cum pincello, vel cum manu, & permitte siccari: quo de¬
siccato pone in furnum, concauitatem subtus vertendo, ita quòd iaceat super
duo ferramenta fortia, quae in medio fornacis sint posita. Et si vis plura vasa im¬
ponere, melius est vt claudas os fornacis cum lapide & argilla, & fac ignem len¬
tum primò ad spacium vnius horae, postea vigora ignem, quovsque videas mi¬
nium defluere sicut ceram: tunc cessa & permitte infrigidari, & tunc aperi & in¬
uenies vasa tua optimè vitreata. Hoc tamen nota, quod minium factum de ce¬
russa decuplo plus valet ipsa cerussa, quàm minium factum de cinere plumbi. Da¬
ta doctrina de furnellis, iam dicendum est de spiritibus & medicinis.
Quòd quatuor sunt spiritus metallorum qui tingunt.
Sciendum ergo quòd quatuor sunt metallorum spiritus, scilicet mercurius
sulfur, auripigmentum, vel arsenicum, & sal armoniacum: isti quatuor spi¬
ritus tingunt metalla in album & rubeum, id est in Solem & Lunam: non
tamen per se, nisi prius praeparentur ad hoc cum mediciuis diuersis, & non effu¬
giant ignem: & cum steterint in igne faciunt mirabilia opera: faciunt enim de
Marte vel Ioue Lunam, de Venere vel Saturno, Solem. Et vt breuiter dicam,
omnia metalla transubstantiantur in Solem & Lunam, quae paria sunt omni na¬
turali in omnibus operibus, excempto quòd ferrum Alchymiae non trahitur ab
adamante: & aurum Alchymiae non laetificat cor hominis, nec curat lepram, &
vulnus ex eo factum tumescit: quod non facit ex auro naturali. In omnibus enim
alijs operibus, scilicet malleatione, examinatione, & colore durat in aeternum.
De his quatuor spiritibus fit tinctura, quę dicitur Elixir Arabicè, fermentum Lat.