575
84 DE ALCHEMIA
Quid sit Elixir, & quot metallorum transubstantiantur per hos quatuor spiritus.
Est autem Elixir nomen Arabicum, Latinè vero significat fermentum, quia
sicut panis fermentatur & leuatur per bonum fermentùm, ita massae me¬
tallorum transubstantiantur per hos quatuor spiritus in album & rubeum
& maximè per mercurium, quia ipse est fons & origo omnium metallorum.
De generibus medicinarum & nominibus earum.
De spiritibus verò alijs & medicinis, quae sint & quomodo nominentur,
sic est intelligendum, scilicet sal commune, sal alkali, sal nitri, sal borax, a¬
lumen zucharinum, alumen iameni, tartarum, atramentum, viride ęris, la¬
pis calaminaris, cuperosa, tutia, cinabrium, minium, cerussa, oua gallinarum, te¬
stae ouorum, acetum, vrina, cadmia, marchasita, magnesia, & aliae res multae, de
quibus in hoc libro non habemus necesse. Ista vero non tingunt, sed sunt adiu¬
uantia spiritus vt citius praeparentur, & citius soluantur, & cum aquis ipsorum
terantur calces metallorum, & acquirant humiditatem rectificantem ipsa cor¬
pora. Haec autem quomodo praeparentur, & vbi inueniantur, & calcinentur, &
soluantur, & distillentur, per ordinem in sequentibus ostendemus.
Quid sit mercurius, & unde nascatur.
Est autem mercurius aqua viscosa in visceribus terrae, substantiae subtilis ter¬
rae albae per calorem temperatissimum vnita tali vnione aequaliter: ideoque
fugit in superficie plana de facili, & propter aquositatem non adhaeret, li¬
cet viscosam habeat substantiam, propter suam siccitatem, quae illi obtemperat
& illam adhaerere non permittit. Est etiam materia metallorum cum sulfure, sci¬
licet lapis rubeus de quo extrahitur arg. viuum, & inuenitur in montibus ma¬
ximè in cloacis veteribus in multa quantitate. natura eius est frigida & humida
& est fons omnium metallorum, & ab eo procreantur omnia, vt supra dictum
est. Creatur verò cum omnibus metallis, & miscetur ferro, & sine ipso nullum
metallum deaurari potest. Additio. Arg. vium. cum sulfure & sale armoniaco su¬
blimatum conuertitur in puluerem rubeum splendentem: & iterum vstum in
igne, redit ad substantiam humidam & fluentem.
Quid sit sulfur, & quid operetur, & ubi inueniatur.
Sulfur verò pinguedo terrae est in minera terrae per temperatam decoctio¬
nem inspissata, quovsque induretur, & fiat spissa: & quum indurata fuerit, vo¬
catur sulfur. Fortissimam sulfur operationem habet, & est vniformis sub¬
stantiae in partibus suis: & ideo non aufertur ab eo oleum eius per distillationem
sicut ab alijs rebus oleum habentibus, sed per aquas acutas sulfur in ipsis deco¬
quendo: inuenitur in terra, aliquando in montibus, aliquando in paludibus: est
etiam multiplex, scilicet album, rubeum, viride, citrinum, nigrum: & etiam quod¬
dam mortuum. Viuum est Illud quod de terra extrahitur mundum fusum, & va¬
let contra scabiem. Mortuum verò est quod fusum est in cannis, vt inuenitur in
apothecis. Additio. Sulfur igneam habet naturam, ipsum liquefit vt gum¬
ma, & totum fumus est.
Quid sit auripigmentum, & unde nascatur.
Auripigmentum est lapis mineralis, & sic fit. Sterquilinium terrestre in ca¬
uernis terrae per longam decoctionem transit in substantiam auripigmen¬
ti. Duplex est in eo viscositas: alia subtilis, alia grossa: vna tollitur per ablu¬
tionem & decoctionem eius in vrina, alia per sublimationem, vt inferius dice¬
tur. Additio. Auripigmentum est calidum, comburens, nisi candidetur. Auri¬
pigmentum sublimatum, cuprum in argenti speciem dealbat: idque super salis
gemmae partes quatuor, duabus salis armoniaci appositis, superius inferiori su¬
perpone: habens itaque tertiò commutationem, videbis optatum.
Quid