575
88 DE ALCHEMIA
bens collum, & bene linias vbique cum argilla ad spissitudinem vnius digiti, &
desiccatum pone super tripodem, & obstrue os vasis bene, & da ignem len¬
tum ferè per dimidium diem: post vigora ignem melius, & sic assa per integrum
diem, donec videas superius fumum rubeum exire, tunc permitte infrigidare,
extrahe & frange vas, & inuenies cinabrium finum bonum, exercitare ergo, &
inuenies veritatem. Et nota, quòd quum in cinabrio tibi visum fuerit, quod vas
incipit superius sudare, aperi valde cautem, & videbis fumum croceum exhala¬
re, qui post modicam horam transformabitur in colorem rubeum siue cinabrij
postea accipe lignum & in ampullam mitte, & extrahe, & videbis si satis sit, tunc
permitte infrigidare. Additio. Sed primò lauetur mercurius cum cineribus,
& sale, & per transitum rari panni. Similiter etiam sulfur bulliatur in vrina & a¬
ceto auferendo nebulam supernatantem, & post exiccetur, scilicet per vnum diem
in aceto, & secundò in vrina decoquatur. Sed vidi in scriptis istam. Recipe duas par¬
tes mercurij, tres partes sulfuris, quatuor partes salis armoniaci. Haec Hermes.
Quomodo & unde fit Azurium.
Et si Azurium non sit necessarium in arte nostra, tamen de eo ponam do¬
ctrinam. R. duas partes mercurij, & tertiam partem sulfuris, & quartam
partem salis armoniaci: haec contere sicut docui de cinabrio, in v ase vitreo
positum assa per omnia vt cinabrium: & quum videris per fumum vintrum bla¬
ueum, tunc satis est: & cum infrigiditatum fuerit frange vas & inuenies azurium
nobile: tunc contere super lapidem sine aqua, & habebis ex eo expensas tuas.
Additio. Aliqui dicunt, quod vas vitreum debet manere apertum, donec ma¬
teriae humiditas exhalata fuerit super ignem. Vidi in quodam tractatu circa pon¬
dus Azuri, 22 pondera mercurij 8 sulfuris, & 4 salis armoniaci. Item vidi in a¬
lio tractatu poni vnum pondus salis armoniaci, duplum sulfuris viui, triplum
mercurij: lutato vase ponatur in fimo triduo, postea decoque vt supra Hermes
Adhuc alius modus. Recipe lib.I. mercurij, sulfuris vncias A salis armoniaci vncias
2. contere & sublima, & fiet azurium vltramarinum lento igne. Alius modus.
Recipe mercurij drachmas duodecim, sulfuris viui drachmas quatuor, salis armon.
drachmas tres. Aliter. Recipe duas partes mercurij, tertiam partem sulfuris, &
octauam partem salis armoniaci: puluerizentur & ponantur in vitro lutato, &
strictum collum habente, detur mediocris ignis per dimidium diem, & tunc for¬
tis, & lutetur foramen, & si blauius fumus exiuerit, satis est &c. Alibi 22 ponde¬
ra mercurij, sulfuris 8 salis armoniaci 4 & fiat per omnia sicut vsifur.
Quomodo fit cerussa, & unde¬
Cerussa sic fit. Recipe laminas plumbi, & suspende eas super vapores aceti for¬
tis in olla forti, & claude vas, & pone in loco calido, & per omnia fac si¬
cut fecisti de viridi aeris, & inuenies cerussam laminis adhaerere, quam col¬
lige & serua donec habeas magnam quantitatem, & inde fac minium.
Quomodo fit minium de cerussa.
Minium de cerussa sic fit. Cerussam tere bene super lapidem cum aqua, &
fac inde quasi pastilla, & pone in vas fictile formatum ad modum bacini
non habentem rotunditatem vel longitudinem, sed prius pone ollam ma¬
gnam super lapidem, vel super duos parietes ex argilla, ex altitudine vnius span¬
nae, & super illos pone ollam, ita quòd os ollae super vnum parietem iaceat, &
fundus super alium, & tunc depone vasculum cum cerussa in medium ollae, &
illud cooperi cum alio vase sibi apto, & da primò lentum ignem, & postea for¬
tiorem per dimidium diem: tunc permitte infrigidari, & inuenies cerussam ali¬
quan¬