575
ALBERTI MAGNI 89
aliquantulum rubeam, iterum fac sicut prius terendo per dimidium diem, tunc
extrahe, & inuenies minium bonum.
Quomodo fit minium de cinere plumbi.
Accipè ollam & pone super duos parietes, sicut docui supra, & plumbum
impone, & da ignem fortem: quum liquefactum fuerit, habeas cochlear fer¬
reum longum, cum quo moueas continuè, & citò incineretur: & hoc fac
tamdiu donec incineretur totum: quod infrigidatum per pannum lineum, vel
per strictum cribrum extrahe, quod remanserit, iterum proijce in ollam mouen¬
do vt prius, donec totum redigatur in puluerem subtilem, quem iterum cribra¬
tum, super lapidem iterum tere cum aqua, & de ipso per omnia fac vt docui de
cerussa, terendo, assando, donec habeas minium.
Additio. Minium etiam sic fit. Accipe quinque aut sex libras Saturni in quo¬
libet potto, & facias fundi bene calidum, & mole ferrum intus cannam, vsque¬
quo veniat totum in puluerem, & dimitte quiescere duas horas, tunc distempe¬
ra in vrina, & pone tres horas super ignem in potto bene calidum per octauam
partem vnius horae, & dimitte ignem diminui per se ipsum, tunc habet rubeum
colorem: & postea oportet iterum terere super vnam mensam, & iterum mit¬
tere in cannas, & ibi dimittere per vnum diem ad lentum ignem competenter
& factum est. Aliter. Recipe tertiam partem salis gemmae, duas partes arsenici rubei,
& tantundem argenti viui, & miscebis simul, & facies minium inde¬
Quid sit sublimatio, & quot modis potest fieri.
Sublimatio autem est rei siccae per ignem eleuatio cum adhaerentia sui va¬
sis. Sublimatio verò diuersificatur secundum diuersitatem spirituum subli¬
mandorum. Quaedam verò fit cum ignitione, vt Marchasitae, magnesię, &
tutiae: quaedam verò cum ignitione mediocri, vt mercurij & arsenici: quaedam
cum igne remisso, vt sulfuris. Quaedam verò sublimatio mercurij est, vt fiat de¬
spoliatio terrestreitatis illius, & aqueitatis mutatio: Est autem ingenium sepa¬
rata terra supérflua saepius commista cum rebus, cum quibus affinitatem non
habet: & sublimationem ipsius ita reiterare saepius: & horum genus est calx cor¬
ticum ouorum, & marmoris albi, & vitrum tenuissimè tritum, & omne genus
salis praeparati, ab istis verò mundatur: ab alijs verò non, nisi fuerint in perfe¬
ctione corpora, sed corrumpunt potius, quia sulfureitatem habent omnia talia
quae cum ipso in sublimatione ascendentia, opus corrumpunt. Et propter hoc
si sublimas à stanno vel plumbo, post sublimationem ipsum conspicies nigre¬
dine infectum: ergo melior est sublimatio per ea, cum quibus non conuenit. Me¬
lius autem esset cum eis, cum quibus conuenit, si sulfureitatem non haberent,
Modus autem remotionis aqueitatis est, vt quando commiscetur cum calcibus
cum quibus sublimari debet, teratur, & commisceatur cum illis, donec de eo a¬
liquid non appareat, & super ignem lentum aqueitas remouetur: qua receden¬
te, & secum aqueitas mercurij recedit, sicut in sequentibus sublimationibus
spirituum docebo.
Quid sit calcinatio, & quot modis fiat.
Calcinatio autem est cuiuslibet rei per ignem puluerizatio ex priuationem
humiditatis partes consolidantis. Calcinantur autem corpora à sua per¬
fectione diminuta. Calcinationes etiam sunt diuersae. Calcinantur cor¬
pora vt sulfureitas illa defoedans & corrumpens deleatur: Comburitur enim
omnis sulfureitas ex quacunque re adustiua, quae sine calcinatione deleri non
posset. Specialis enim mollium scilicet corporum per eam ea indurare, sed ma¬
nifestius imprimitur & citius induratur. Causa vero calcinationis spirituum est
vt melius figantur & citius soluantur in aquam: quia omne genus calcinati fi¬
H 3