575
90 DE ALCHEMIA
xius est, & facilioris sublimationis, quàm non calcinati. Corpora ergo mollia
per ignem de facili possunt calcinari: corpora verò dura per ignem vehemen¬
tem. sicut in fine docebo. Additio. Luna calcinatur sic: Recipe vnciam vnam
Lunę purissimae, aut plus quantum vis, de qua fac laminas tenues sicut vngues
manus, & tertiam partem salis communis, communi praeparatione praeparati,
& calcinati, & quartam partem de mercurio sublimato, & fac puluerem de di¬
cto mercurio & sale simul tritis: Postea cementa dictas laminas in sublimato¬
rio, ponendo primum lectum de dicto puluere, & secundum lectum de lami¬
nis dictis, & consequenter lectuatim: deinde fac sublimationem cum igne len¬
to, donec tota humiditas dictarum rerum mistarum euanescat: deinde claude
bene orificium, & augmenta ignem per diem naturalem: & caue ne remoueas
vas ab igne immediate, sed dimitte infrigidari per tres horas, & noli aperirevas
donec sit frigidum, quia exhalarent spiritus: & dum vas est frigidum remoue, &
extrahe mercurium sublimatum clarum vt crystallum, & pone ad partem, po¬
stea extrahe lunam tuam cum sale communi relictam semicalcinatam, & tere si¬
mul salem & lunam semicalcinatam super Porfidum, si teri possit: si teri non pos¬
set, pone in cassola vitreata, & cum aquis feruentibus separa totum sal, donec
nihil salsedinis ad linguam sentias: tunc desicca calcem relictam in fundo paro¬
psidis, & calcina iterum cum nouo sale & mercurio sublimato quinquies vel se¬
xies: Et in qualibet vice post calcinationem laua calcem Lunae, donec nihil sal¬
sedinis in lingua sentias, & luna tua calcinata sit albissima & mundissima, vt ra¬
dij stellarum, taliter quod si fundas partem dictae calcis cum borace, vel nitro,
vel cum bono sale alkali, inuenies lunam tuam conuersam in aurum album.
Quid sit coagulatio, & ad quid fiat.
Coagulatio autem est liquorosae rei ad solidam massam per humiditatis pri¬
uationem reductio. Causa verò inuentionis eius est mercurij induratio
& medicinarum solutarum ab aqueitate illis admista ablutio: coagulatur
autem mercurius ex frequenti illius praecipitatione cum violentia ad ignis a¬
speritatem. Asperitas autem ignis illius aqueitatem remouet, & hoc fit in lon¬
go vase & arcto.
Quid sit fixio, & quot modis figantur corpora.
Est autem fixio rei fugientis ab igne conueniens optatio: Causa verò inuen¬
tionis eius est vt omnis tinctura, omnisque alteratio perpetuetur in altero,
& non mutetur: figuntur enim corpora à perfectione diminuta per calci¬
nationem, quando soluuntur à sulfureitate volante & corrumpente: figuntut
enim sulfur & arsenicum duobus modis: vno modo per iterationem sublima¬
tionis super illa in alijs, vel quovsque stent. Figuntur etiam spiritus alio modo, sci¬
licet cum aquis metallorum, vel cum oleo tartari, sicut dicam inferius. Additio
R. mercurij sublimati, salis armoniaci ana, sublima septies, vel quovsque fun¬
datur, tunc in fundo manebit lapis: illum tere & solue in loco humido, & fiat a¬
qua: cum ista aqua imbibe arsenicum metallinum, tunc solue cum aceto distil¬
lato, & distilla septem vicibus, aut congela, & solue, fiet lapis.
Arsenicum autem fit metallinum fundendo cum duabus partibus saponis al¬
bi, & vna arsenici. Aliter fit in libro Fornacum apud Geberum: ibi vide, si vis.
Sublima mercurium, aut sulfur, aut arsenicum praeparata, aut plura illorum simul
cum sale tartari, aut sale pętrae, aut armoniaco, & hoc fiat toties, quovsque stent
fixa, deinde extrahe sal cum aqua calida.
Quid