575
ALBERTI MAGNI 91
Quid sit solutio, & quot modis fiat.
Solutio autem est cuiuslibet rei calcinatae in aquam resolutio: causa verò
inuentionis eius vt suum intrinsecum fiat extrinsecum, & è contrà: & vt con¬
ueniens sit ad distillandum: sic enim purificatur omnis eius corruptio. Fit
autem solutio aut caliditate & humiditate, vel frigiditate & humiditate, sicut
in sequentibus docebo.
Additio. Aliqui soluunt postquàm fuit calcinatum, cum tanto sui ponde¬
ris de sulfure in crucibulo clauso cum aqua aut succo limonum.
Quid sit distillatio, & quomodo, & quare.
Distillatio autem est vaporum aquosorum in suo vase eleuatio: diuersifica¬
tur autem quia quaedam est sine igne, quaedam verò cum igne: quae cum
igne est, duorum generum inuenitur: Quaedam verò per eleuationem
vt illa quae fit per alembicum: quaedam verò est per descensum, vt ea quae fit per
cannam, & per ignem vasibus superpositum &c. Causa verò generalis cuiuslibet di¬
lationis est purificatio liquorum a faece sua: Videmus enim rem distillatam pu¬
riorem effici: Causa specialis aquae purae fuit imbibitio spirituum & medicina¬
rum mundarum: vt si quando egemus imbibitione, aquam puram habeamus,
quae fęcem post illius resolutionem non habeat vel dimittat, qua medicinae no¬
strae, & spiritus mundati infici possunt: causa verò inuentionis distillationis est
quae per descensum cannae fit olei puri in natura sua extractio, quando per
sensum oleum in natura sua combustibile haberi non poterat, vt patet in pe¬
troleo. Distillationis autem quae per filtrum perficitur inuentionis causa, est so¬
lius aquae serenitas.
Additio. Sublimatur mercurius sic. Recipe vitrioli exiccati, salis communis cal¬
cinati ante vnciam vnam: puluerizentur & misceantur, addatur vice post vicem vn¬
cia vna mercurij, conterantur adinuicem superaspergendo acetum distillatum
parum, vt melius fortificetur: vel quod melius est parum aquae fortis, quia me¬
lius fortificabitur, postea pone in sublimatorio. Et si sublimatorium fuerit de vi¬
tro, fiat mediantibus cineribus, & lutum sit de creta puluerizata cum farina di¬
stemperata cum albumine ouorum: Et si sublimatorium fuerit terreum, fiat su¬
per carbones, & sit lutum de argilla, calce viua cum stercore equorum, cum aqua
salis & papyro optime madefacto.
Quid sit ceratio, & quomodo fiat.
Ceratio autem est rei non fusibilis & siccae mollificatio: Ex hoc patet, quòd
causa inuentionis eius est, vt quod ingressionem non habebat ex priua¬
tione liquefactionis in corpus ad alterationem (seu incerationem) mol¬
lificetur, vt fluat, & ingressionem habeat. Putauerunt quidam cerationem ex
oleis liquidis & aquis debere fieri, sed erroneum est: in nullis enim tota humidi¬
tas inuenitur melius quàm in sulfure & arsenico. Modus autem cerationis per
illos est, vt totiens per rem cerandam multiplicetur eorum sublimatio, quovsque
in illud humiditatem inuenientes, fusionem bonam praestent: hoc autem non
fiet ante illorum perfectam mundationem ab omni re corrumpente. Sed melius
mihi videtur, vt eorum olea prius figantur per oleum tartari, & cum illis oleis
fiat omnis ceratio competens: & haec de his sufficiant.
Additio. Ceratio quidem est necessaria in omnibus Elixiribus tam spirituum
quàm lapidum, quàm corporum: in hoc concordant omnes Philosophi. Mo¬
dus cerationis est talis: Ceretur corpus donec appareat vt cera mollis, & natet
desuper aqua: solue in phiala sub fimo, post distilla semel, & remoue faecem,
quia est aliquantulum nigra: deinde gela in fornace parua. Signa transmuta¬
H 4