575
96 DE ALCHEMIA
est, nunc manifestabo in lucem. Superius ergo sublimare & colligere flores ip¬
sorum docui: nunc verò docebo ipsos plantare, vt fructum multum afferant, &
fructus ipsorum in aeternum permaneat. Docebo te figere pulueres sublima¬
tos, vt in igne possint permanere, & corporibus adunari & permisceri, & hoc
duobus modis.
Hîc docet figere pulueres, ut cum corporibus permisceantur.
Accipe ergo de quóque horum volueris libram vnam vel duas sine omni
alia re, & pone in vas fixionis, quod sit formatum super foraminibus ex
argilla bona vitreariorum ad spissitudinem digiti, & non sit vitreatum, &
claude rimas cum argilla bona, scilicet luto sapientiae: quo facto pone super fur¬
num sublimationis, & da ignem per diem integrum: & si sit aestas, quantitas i¬
gnis sit sicut mercurij sublimati post meridiem: mane autem facto verte quod
est superius deorsum: hoc fac ad minus duabus vicibus: tunc aperi & vide si pul¬
uis est fixus hoc modo: pone de ipso parum super carbones, si dat fumum, non
dum est fixus: si autem non fumigat, tunc est fixus: Et hoc est signum de omni
spiritu. Si autem non est fixus, repone super furnum claudendo ipsum vas sicut
prius, & da ignem per quinque dies, vel tandiu quovsque audias sonum in va¬
se, quasi lapillos cadentes, quod saepius contingit, quando est nimis exustum.
(alibi dicitur, vt probetur super laminam ignitam si fundatur & currat, vel non
det fumum.) secundus modus est cum imbibitione olei tartari. Fit autem sic: Recipe
arsenicum sublimatum, vel sulfur, vel auripigmentum, & contere super lapidem
cum oleo tartari, quovsque totum liquidum fiat: postea pone in phialam vitream,
& pone ipsam in cineribus cribratis per cribrum bene, & pone vas cum cineri¬
bus super furnum distillationis, & da ignem primò lentum valde quasi vorando¬
ne vas frangatur. Postea quum calefactum sit vitrum, fac maiorem ignem, &
sic desicca medicinam in vase aperto si vis: sed melius concluso, quod superpo¬
nas alembico recipiens aquam ab eo distillatam, quia ad multa valet: Desiccata
medicina frange vas, quia alio modo non poteris excipere, & inuenies pulue¬
res induratos vt lapidem, quem tere bene, vt prius, cum oleo super distillando
iterum frange vitrum, & excipe, & tere bene, & pone in aliam ampullam, & po¬
ne in fimo equino calido per septem dies, & tunc soluetur in aquam: tunc po¬
ne vas in cineribus calidis & coagula lento igne donec induret, & habebis spi¬
ritus fixos, & erit tinctura firma & permanens. Proijce ergo de hoc puluere v¬
nam partem super quinquaginta partes Martis calcinati, vel Veneris, & erit bo¬
num in omni malleatione & examinatione.
Qualiter uno modo soluuntur spiritus in aquam.
Soluuntur etiam spiritus duobus modis: vno modo docui cum oleo tarta¬
ri, sed post septimam congelationem debet poni super lapidem marmo¬
reum in cellarium valde humidum, ita vt inclinatus sit lapis, vt quicquid
resoluerit, statim descendat in vas vitreum superpositum.
Soluuntur alio modo spiritus in aquam, scilicet per aquam salis armoniaci,
quae sic fit: Pone ipsum vel quemcunque alium salem pręparatum super lapidem
in foueam resolutionis, vel in cellarium vitreum, & statim resoluitur in aquam:
cum hac aqua pulueres sublimatos soluendos tere. Hoc nota, quòd postquàm
sublimatus fuerit mercurius, nunquam misceri debet cum aliquo liquore, nisi
cum aqua salis communis vel armoniaci, vel oleo tartari. Tere ergo puluerem cum
hac aqua septies, & toties desicca: postea pone puluerem tritum super lapidem,
& sine dubio citò soluetur in aquam, quam reserua ad distillandum: corpora ve¬
rò calcinata eodem modo soluuntur vt spiritus, scilicet flos aeris, & flos atra¬
menti