575
ALBERTI MAGNI 97
menti, de quibus per omnia, vt de spiritibus est faciendum, & quemlibet per se
ad distillandum.
Additiones. Rursum (ad capitis principium refer hoc) ad omnem solutionem
sal erit necessarium. Rasis. Oleum aquilae sic fit: Recipe lib. 1. salis armoniaci, & mo¬
le super lapidem cum vrina quantum sufficit ad modum pastae: tunc fac stratum
primò de calce communi, secundò de sale armoniaco, tertiò de calce: & super
salem pone calcem ouorum in parua quantitate, & ad ignem pone ad funden
dum, & quum fusum fuerit depone ab igne, & super lapidem pone, & dissolue
oleum infra quatuor dies, & pone in vase vitreo & serua. Aliqui impastant sal
armoniacum, albumen oui & calcem, faciunt pomum, & lutant, desiccant & fi¬
gunt in igne: Argentum verò viuum nunquam soluitur, donec super ipsum ingrediatur
sal bonus, desiccatus aut tritus, aut alkali, & extingue ipsum septies, & postea
viuifica ipsum cum aqua calida, & tunc solue ipsum: & nisi ita feceris, non sol¬
uetur. Rasis. Sumatur aqua salis armoniaci sublimati ter vel quater, & imbiba¬
tur mercurius sublimatus ex hac aqua paulatim & paulatim, & post quamlibet
imbibitionem desicca ad Solem vel ad ignem debilem: post claude os vasis fir¬
miter, & pone in fimo, & stet ibi septem diebus: quod si non sit solutum, reno¬
ua fimum per septem dies, donec sit aqua clara. Oleum ad incerandum. Recipe sa¬
lis armoniaci, salis communis ana partem vnam, & duas partes calcis viuę non
extinctae cum pauco sagiminis porci, & in vase vitreo pone & distilla ad len¬
tum ignem: & quando completa est distillatio, iterum repone ad distillandum
& hoc ter: & hoc est oleum album ad incerandum Elixir, & ad dulcificandum
seum mollificandum calces metallorum, & omnia quae seruiunt ad opus album:
Sed hoc non debet hîc esse.
Aqua mercurij fit ad vnam vnciam mercurij cum duabus vncijs aquae fortis
facta de duabus partibus aluminis puto iameni, & altera parte salis petrae. Ali¬
ter fit sic: Coagula mercurium sublimatum fundendo septies aut octies stannum
bulliens super ipsum, qualibet vice cooperiendo crucibulum, ne fumus exeat
& efficitur nigrum, aut coloris olei: deinde tere optimè super marmor cum pau¬
co aquae salis armoniaci, & pone in fimo: & quum solutum fuerit distilla, aut per
filtrum, aut in distillatorio: & cum hac aqua fit Elixir cum calce Lunę, & arseni¬
co sublimato, & oleo albo Philosophorum.
Sulfuris dissolutio. Accipe mundati lib.I. albi amizadir (sublimati) tantundem
aceti candidi sublimati, quod quinque partibus sulfuris sit aequale, in coeno po¬
natur transmutando semper die tertio. Rasis. Habes ad longum in Aristoteles de
Perfect. in capitulo separationis sulfuris. Amizadir partem vnam, spumae ma¬
rinae partes tres, duas salis, vrinae partem vnam, tere, cribra; in cucurbita repo¬
ne, adiecto viuo argento quod satis est: deinde quoque leue & spaciosum ad¬
hibito incendium: cum candida manauerit aqua, ipsam operi, necessariam ser¬
ua: inhumatio semper necessaria: coenum quoque ad quatuor dies transmutan¬
dum, donec quod quaeris ad oculum deprehendas. Rasis. Sed puto istud Ra¬
sim dixisse corporis dissolutionem faciendam pro maiori opere: ergo nota.
Mercurius secundò vel tertiò distillatus ab alumine iameni vel rochae solui¬
tur per se ipsum super marmor in loco rorido vel humido: & melius credo si cum
crudo poneretur.
Quomodo rubificantur spiritus in aquam rubeam.
Nunc videndum est qualiter rubificantur spiritus. Recipe ergo aquam
rubeam atramenti distillatam, & cum ipsa imbibe spiritus (fixos) quos vo¬
lueris rubificare, septies terendo, imbibendo, assando, & tunc pone ad sol¬
uendum super lapidem, et soluetur in rubicundissimam aquam.
I