575
102
SCRIPTVM ALBERTI SVPER ARBOREM
ARISTOTELIS.
HAEC est figura caeli, quae sphaera caeli nuncupatur: quae quidem
sphaera continet in se octo nobilissimas figuras, scilicet figuram pri¬
mam, quae primus circulus appellatur, & est circulus deitatis, quia
continet in se verba diuinitatis. Secunda figura continet in se sep¬
tenarium numerum planetarum. Tertia figura, corruptibilia &
generabilia in se continet quatuor elementa. Quarta figura Draconem saeuis¬
simum continet emanantem à praedicto septenario numero planetarum. Quin¬
ta figura caput & mortem ipsius Draconis continet euidenter. Sexta figura quae
tangit arborem, sex facies continet, & duo animalia, vid elicet ciconias. Septi¬
ma figura quae tangit arborem cum planetis, vbi sunt literae albae, sextus circu¬
lus nominatur. Octaua figura adinstar fulgoris Solis arborem auream cum eis
radicibus in se continet radiantem. Harum figurarum primae figurae, videlicet
circuli diuinitatis, expositio haec est, quod ideo tali nomine appellamus, quia
diuinitatis nomina, id est sacrę paginae instituta, & iure legalia & naturalia, quę
à Deo infallibiliter creduntur emanasse, sunt ibidem circumscripta. Secundae
figurae videlicet Saturni & aliorum planetarum explanatio, haec est: Nam Sa¬
turnus sua frigiditate & siccitate format Draconem. Iupiter verò praestat Dra¬
conem suam caliditatem digerendo ipsum in quandam substantiam lutosam
apparentem, quae est plena caliditate & igneitate: & ideo non adhęre t tangen¬
ti. Mars verò sua caliditate & siccitate diuidit ipsum Draconem, & facit ipsum
transcurrere per caelum. Sol verò colligit ipsum, & facit ipsum aliquantulum vi¬
uere, quia ipse est pater creaturarum, & Draco prędictus diligit ipsum propter
suam caliditatem, ac tincturam, & suauissimum odorem, qui redolet in eo. Ve¬
nus verò sua caliditate & siccitate congregata, disiungit hinc inde membra Dra¬
conis transmittendo punctionibus multis per omnes iuncturas eum pungen¬
do, & ipsum Draconem quasi mortuum dimittendo. Mercurius vero & Luna
eorum humiditates super ipsum infundentes, viuificant ipsum, quia faciunt ip¬
sum viuere, currere, ambulare, & sibi colorem mutare in speciem sanguinis. Et
in principio nigrum apparet, & in medio declinans ad albedinem, & in fineru
bicunditas est declinans in colorem capitis sui. Tertiae figurae quatuor elemen¬
torum corruptibilium & generabilium declaratio haec est: quòd ideo ipsa cor¬
ruptibilia & generabilia nominantur, quia semper corrumpuntur & generantur,
& quia alternantur ad inuicem propter caliditatem & siccitatem, frigiditatem
& humiditatem. Et ideo ars & artifex materiam istorum elementorum dispo¬
nit, ea diuidendo, & adinuicem coniungendo, remouet ea ab eorum mortife¬
ra natura, & tunc mutata est qualitas eorum, quia calidum & humidum est nu¬
tritiuum, propter caliditatem & hummiditatem, quae in eo est. Frigidum & siccum
quae in eo erant, & frigidum &, humidum, sitibundos est refrigeratiuum, & in¬
firmos curatiuum, quia aperit oculos coecorum, & aures surdorum, & mundat
leprosos, & extendit neruos, & venas aperit, & mortuos resurgere facit. Quar¬
ta figura est Draconis emanantis à praedictis septem planetis, quia ipse proce¬
dit per subtilissimas influentias decurrentes in elementa, & deinde iu caelis sua
materia sparsa, in nubibus habet suum ergastulum: deinde cum aqua pluuiali,
& grandinibus iterum descendit in terram, conglutinat se cum ea, facitque sibi no¬
uam pelliculam. Et sic incipit serpere in cauernis terrę, & semper tendit ad ima¬
si aliquid eum non impedierit, vaditque vsque ad aquas marinas: exinde egredi¬
tur, si nullum sibi impedimentum fuerit occursum, quovsque ipse videat polum
saecun