575
126 ARS INTELLECTIVA
ruptione similis generis: & hoc omni tempore aduenire per propriam corru¬
ptionem, secundum quod mensurata est per artem Geometrię: tamen si per eam
solùm vis eam mensurare, & credas hoc modo bene facere, nullo tempore po¬
teris consequi hoc, quod natura habet facere, quia est iuris (vel vis) naturae &
non artis ponentis suam curam similia opera facere, sed eam non potest attin¬
gere, nisi sagax natura per vim suam ingeniosum ei adiutorium tribuerit: ideo
require naturam, quando ars tibi deficiet, quòd te velit succurrere per proprias
mensuras, quae arte cognitae sunt per proprias formas causatae solum per solam
naturam, & nunquam per artem: & intellige media & eorum propriam naturam:
Quia magnum secretum & nobilissima scientia est in rebus confusis diuersae
naturae, quae sunt omnes vnius generis politae per mediocritatem in vnitate, per
quàm causatur fortitudo metallorum de omnibus virtutibus existentibus, vel
quae possunt existere in ista latitudine mineralitatis. Quoniam extrema sunt
secundum formas confusas in proprijs medijs per naturam compositis cum ad¬
iutorio artis, quorum natura ad voluntatem artistae, facit vertere suam substan¬
tiam totam fixam vel fugitiuam: Et hoc fit sine dubio secundum quod vnum con¬
trariorum superat aliud: Vnde vnum dicitur propria causa volatilis, & aliud di¬
citur causa fixa per substantias diuisas contrarietate. Quare tibi patere potest,
quòd de vno, nec de reliquo, lapis fit, sed de duobus simul, quum in alium mo¬
dum non possimus de volatili in fixum, nec de fixo in volatilem, nisi per me¬
dia teneantur eorum naturae in vnitate compositionis perfectae. Et quando di¬
cta media sunt completa & fixa, tunc volatile tenetur & ligatur per fixum, quem
fortiter tenet concatenatum, ita quòd postea ignis eum non superat, sed supe¬
ratur: tam magna est colligantia quàm solutio fecit illorum inuicem in concor¬
dantia facta per catenam nobilis mistionis. Iam incipe tuam corruptionem,
quae est proprium instrumentum dissolutionis ad habendum media, quae tibi
supradiximus, quia illa sunt principia artis philosophalis ad habendum finem,
& complementum tui desiderij: & bene intellige formas eorum, quia de aere
& terra quod nos appellamus aquam, est verus mercurius Philosophorum: si¬
ne quo nunquam potes aliquid finire. Duo extrema aquae quàm numper tibi de¬
scripsimus, sunt argentum viuum vulgi quod est totum aereum, & terra mineralis, quae
est fixa & permanens: de quibus separatur alius aer fortior in natura. Deinde
quando aqua est facta, quae computata est pro extremitate aeris, qui tenet me¬
dium inter aquam & ignem, videas perfecte omnium elementorum intrinse¬
cationem & amplexionem: quoniam si illa intelligas, tu intelliges magnum la¬
pidem & perfectum ipsius. Et non sis festinus quando eris in opere, sed suauis
ad principiandum seu incipiendum: quoniam virtus in isto opere est habere
patientiam, postquam opus est inceptum cum continuatione. Ergo sublima cor
tuum ad omnipotentem Deum.
Explicit Theorica huius Artis intellectiuae.
Quamuis iste liber hîc intituletur Ars intellectiua, tamen Raymundus in suo Vademecum, siue clausula te¬
stamenti in tertio principio practicali in capitulo, Quòd terra debet esse ex duobus corporibus, in fine an¬
te capitulum, Quae sit materia lapidis, & quae requiruntur &c. uocat librum istum, Tractatum de inten¬
tione Alchymistarum, quia ibi remittit pro mensura reductionis ad capitulum Practicae congelationis per
uiam reductionis, quod sequitur in secundo libro.
PRA¬