575
RAYMVNDI LVLLII 125
ne: sicut vidimus per pręparatorium fermentationis, quia de corpore fixo mi¬
scetur cum causa non fixa, quae postea fixatur per virtutem fixi, dum seruata fue¬
rit eorum virtus media, quae debet exuberari & confortari per scire autentitum
sensibilitatis. Quare scire valeas, & cum forti notitia figas in tuo animo ad videm
dum, quid sit perfectio & causa illius: Quoniam si corpus alteratum non recipit
leuiter arg. viu. quodcunque sit, vel suam propriam substantiam, iudica illud cer¬
tè esse multum elongatum à magna perfectione.
Ista figura est de metallis imperfectis, in quibus est corruptio sulfuris & argenti uiui secundum diuersas
mensuras, ut per actiones circuli, quae est de Generatione Veneris & Martis cum ignitione, &
stanni, & plumbi, & è conuerso.
Excellens
Nimis fortis
Combustio & perditio
Parum puri cum minimo impuro
grossum cum simp. creata
Calor
motus
Resolutio
Confusio
Difformitas
diminutus
diminutus
cruditas sine diuisione
minimum puri cum modico imp.
grossum cum simpl. cruda
1. actio
Secunda actio
Tertia actio
Quarta actio
Vltima actio.
Postquàm declaratum est, quòd argentum viuum est causa magnae perfectionis, vt pa¬
tet in auro & argento, de quibus fac medicinam sicut tibi diximus, sed non vul¬
gariter. Vnde dico tibi quod intelligere velis cum isto praeambulo, quòd de
argento viuo non fixo non potest fieri, nec etiam de fixo: imò fit de certis medijs co¬
gnitis caris in natura, vocatis & nominatis argentum viuum. quae media non sunt in to¬
to fixa, nec omnino volatilia: & secundum mensuram eorum fixationis & vo¬
latilitatis poteris inuenire grossitiem ignis appropriati per signa coniuncta cum
adiutorio simplicium: quoniam aliqua media sunt talis naturę, quòd grossities
fixa patitur ignem fortiorem, quàm simplicitas, quia magis de natura fixa, ideo
plus superat ignem quàm volatile, vt pertinet. Vis scire propriè, quae res sit me¬
dia, & totum effectum? Est vna substantia realis composita vaporabiliter de duo¬
bus contrarijs simpliciter differentibus specie & non genere. Tamen non intel¬
ligas, quòd contrarietas sit tam magna, quòd per eam corrumpatur formalis spe¬
cies generis: imò est causata sub tali mensura, quòd forma conseruatur in corru¬
ptione eorum vel indiuiduorum ad voluntatem naturae in certam proportione,
quae proportio ostendi non posset nisi per figuram & per operationem magi¬
stri. Intellige ergo mensuram contrarietatis, quia corruptio indiuiduorum cau¬
satur per eam, & in eamet fluit latitudo sine permutatione propriarum specie¬
rum, aut deturbatione, & sine fallacia proportionis, sicut fit in sosa (vel soda) &
silice in vitro, quae de vna latitudine in aliam permutatur, quando tota natura
herbae perdit suam figuram, & in vitrum terminatur, quod est de natura lapi¬
dis: Ergo tu potes bene percipere, quòd talis corruptio transit proprias metas
generationis, per quàm natura mutat suas proprias partes ad similitudinem suae
speciei sine transgressu suae latitudinis, si cut videre potes de metallo ad metal¬
lum. Vnde dicimus pro certo, & clarè videre possumus, quòd tunc species mu¬
tatur, quando genus vnius in aliud transmutatur, & proportio transcendit suam
mensuram per magnam destructionem innatae naturae: quia corruptio fortis,
quę deuorat speciem sui primi generis, similiter conuertit materiam mortuam
in aliam renouationem: quia intantum non potest corrumpere, nec mutarem,
quin sub aliqua forma habeat terminare: ita quòd multo melius est, quod in planta
transmutatur in aliqua figura existenti in potestate sui proprij generis sine tran¬
gressu metarum propriae latitudinis. Quapropter cognoscere potes, quòd quan¬
do corruptio infra terminos suos sine transgressu figurarum sui proprij gene¬
ris fit, tunc renouatur bene cum suis indiuiduis per speciem conseruatam cum cor¬
L 3