575
128 PRACTICA
per filtrum subtile, sed primò subtrahes tantum quòd non maneant nisi quin¬
quies plus de subtili volatili, quàm de grosso corpore ad separandum terram,
sicut dictum, reiterando actionem omnium praescriptorum, donec videris eum
mundum à terrea immunditia in visibili figura per proptietatem primae deco¬
ctionis Decoctionem oportet te reiterare in supradictis operibus donec gros¬
sum corpus fiat subtile. Et sic completur rota prima pro conseruatione tinctu¬
rarum omnium elementorum.
De corruptione per secundam rotam.
Deinde fac sencundam rotam circularem super corpus gracile transa¬
ctum per subtile filtrum in digestione consimili primae, quae est digestio
perfectionis. Et haec sunt opera quae Philosophi dicunt quatuor, contri¬
tio, imbibitio, decoctio, solutio, facta per ignem naturae, non per viam humanam,
nisi in separando grossum à subtili, & terram à compositis ad citius expedien¬
dum: quoniam quando res plena implet vnam vacuam impedit consequi actum
perfectum: Propterea subtiliamus cum leuigatione, & separamus leue à pon¬
deroso, & è conuerso sine transgressu termini propriae latitudinis, sed secundum
exigentiam quàm natura requirit, & rectum ordinem operationis cuiuslibet re¬
giminis volumus inclinando perfectioni naturae.
Putrefactio compositi.
Post dictorum complementum, pones in fimo totum compositum dissolu¬
tum, quem fimum prius posueris in quodam vase terreo perforato in cir¬
cumferentia, quod intret balneum: Et sit balneum continue plenum aqua:
Et hoc dicitur propriè furnus secretus Philosophorum, in quo causabitur cau¬
sa supradicta, seu materia dissoluta, & continues ignem per modum supradictum
quadraginta dierum spacio, quia sic stabilitum est, vt melius possit essentia per¬
fecta separari à putrido, & leuari superius in altum per sublimationem, quae po¬
stea portatur in fermentum completum.
Separatio aquae.
Post dictum terminum recipies compositum, & inde separabis aquam, quę
propriè fit de raritate terrae, & de spissitudine aeris per distillationem in bal¬
neo Mariae, & guberna ignem vniformiter donec videas aquam distillari
per virtutem dicti caloris. Et hoc tibi scire facimus, quòd humor qui distillatur
per calorem balnei, est aqua pura per proprietatem suae frigidae naturae, & sui
effectus.
Separatio sui aeris.
Quando videbis quòd nihil aquae poterit plus haberi per calorem balnei
hoc sit in signum quòd in igne actiuiori debes separare aerem qui est va¬
por magis calidus, & maioris perfectionis, quia aliquid de fixo te¬
net ligatum per vniformitatem dissolutionis. Vnde patitur ignem respondentem
sui puncto: separa ergo aerem per ignem appropriatum factum per cineres, si¬
cut aliàs tibi declarauimus. Hic est fermentum superius nominatum factum de
duabus naturis, de quibus componitur virtus media, quae est inter extrema fi¬
xa & volatilis, de quibus vnum sal causabitur artificialiter.
Separatio ignis. Elementorum extractio.
Aere separato, deinde separandum est elementum ignis cum simili igne
cineris sicut aer, licet modicum fortiori per hunc modum, quòd aqua per
balneum distillata reducatur super faeces, & inhumetur per triduum, de¬
inde per cineres distilletur, ignem vniformiter continuando, donec nihil per il¬
lum calorem percipiatur distillari: hoc facto, ponatur aqua per sead distillandum
in balneo, & ibi residebit post aquae distillationem ignis inferius cum modico
aere