575
130 PRACTICA
duas propinquas mensuras: quae proportio non recedit à sua specie: & quia non
separatur à sua specie, citius adiungitur in sua potissima complexione, quae est
calida & humida: & ideo conseruata est per certam & cognitam maneriem con¬
gelandi & deinde resoluendi respectu proportionis cognitae, in quantum est
possibile. Ergo roga Deum omnipotentem gubernatorem omnium, vt te ad¬
iuuet veniendi per mensuram ad dictam proportionem: quia ille qui propin¬
quus est, maiorem partem habet in opere: Quare debes intelligere quod dicta con¬
gelatio est media & non extrema: Quoniam si esset extrema, substantia gelata
spiritus in humido volatili non maneret. Iterum similiter si dissolutio quę est e¬
ius oppositum opus participaret in sua extremitate, generatio actionis sulfuris
totaliter corrumperetur, & de facto submergeretur in gurgite sataliae, quia ge¬
neraretur calor & siccitas per appositionem substantiae humidę in mensura non
seruata per artem Geometriae. Propterea caueas ne nimia siccitas vel nimia hu¬
miditas per appositionem improuisae factam, vel excessiua administratio non
corrumpat magisterium. Forma conseruandi praedictam mensuram propin¬
quiorem naturae ad perueniendum dictae proportioni in quantum est possibi¬
le, est quòd tantum debet continuari dicta decoctio super compositum, quan¬
tum sua dissolutio requirit, & tantum per imbibitionem dissoluere, quantum op¬
tat per decoctionem: De hoc dabimus exemplum vt melius intelligas nos in
graduatione per signum demonstrabile: fiat vna figura de septem literis consi¬
derando contraria & extrema ibi existentia, quae sunt calor, frigiditas, siccitas,
humiditas, congelatio & dissolutio, vt patet in figura hîc inscripta, quam omisi
quòd esset manca & inintelligibilis cum aliquot lineis, donec melius esexplar
nactus, apponatur à me vel ab alio.
Et ita patet, quomodo omnia extrema transmutantur in eorum proprijs me¬
dijs gradualiter in tanta concordantia, quòd nullus credere posset: nec aliquis
homo intelligere potest nisi per scientiam sensibilitatis, quae non potest acqui¬
ri nisi per intellectum quem dat nobis spiritus agiographus: Vnde aliquam par¬
tem suae propriae essentiae in nostra mente habemus per propria instrumenta
bene concatenata cum fortissimo ligamine, quae fecerunt nos intelligere & sen¬
tire magnam nobilitatem transitus mediorum, quia inquantum approximan¬
tur eorum perfectioni, intantum elongantur ab eorum corruptione. Habes er¬
go scientiam & claram artem infallibilem nobiliter, mensura nuncupatam, in cer¬
tis gradibus propriae Geometriae quam tibi dedi, si tibi fuerit concessa per illum,
qui dat omnia, vel subtrahit ad suum placitum. Quare respicias in te, si te volue¬
rit inspirare perscrutando formam quae est propria rota ipsius graduationis.
Quia nunquam fuit homo nec philosophus qui praesentem regulam in tanta
amplitudine tradiderit per artem sicut nos facimus. Et si bene notaueris intrin¬
secationes praedictorum, bene intelliges totum actum nostrae imbibitionis in
opere completo. Adhuc intelliges hoc quod inuenimus in scriptis per Iohel
Prophetam super istam mensuram, & super omnes causas profundabiles in cer¬
tis gradibus formarum cum arte quam tibi dedimus in summa breui facta cum
proprio puncto extremitatum ad contraria concordandum. Secretius omnium
regiminum est forma imbibitionum omnium. Audias quid dicit Bonellus do¬
ctor probus: In ista aqua est odor maximus: Et scias pro certo quòd totus in¬
tellectus Philosophorum est in imbibitionibus: Quoniam si cum aqua scias im¬
bibere, & cum certa mensura mensurare, quia opus nostrum est in aqua sapien¬
tum, & regimen operis: Quia aqua nostra facit dissolui, coniungi corpora, & gra¬
tios è depurari. In aqua est totum nostrum scire & secretum & finis desideratus.
Vnde pro scientia sic tibi dedimus artem mensurae cum bona voluntate, quam
transtu¬