575
132 PRACTICA
xare, hoc facies per exuberationem corporalem. Recipe ergo vnciam vnam argen¬
ti puri & amalgama cum duabus partibus argenti viui depurati per sublimationem
quàm appellamus rectificationem (credo esse distillationem per alembicum, aut
lauacrum eius cum sale & aceto) & cum ista amalgama adde decimam partem
sulfuris sublimati, & pone totum in vna cucurbita cum vna parte suae aquae, &
pone ad coquendum in balneo Mariae donec fuerit congelatum: postea pone
super cineres ignem vigorando gradatim, donec fuerit subleuatum illud quod
fuerit volatile: Post permitte vas frigescere, & totum illud quod fuerit sublima¬
tum reduc super faeces, quae sunt clarae & pulchrae cum altera parte similis aquę
praedictae, deinde coque totum in balneo Mariae donec congelatum fuerit: post¬
pone ad sublimandum in cineribus vt supra. Et sic reitera, scilicet solutionem
mediam & congelationem, deinde sublimationem: vigorando semper ignem
donec fixata sit de aqua ad duplum terrae. Quia scias pro certo, quod in quali¬
bet reiteratione dictae congelationis omni tempore fixatur aliquid de re, quae
magis propinqua est fixationi: quia in dicta materia est ligata causa volatilis
quae retenta est in basso per talem proprietatem, scilicet quando fixum superat:
volatile semper per puncturam ignis credit fugere. Sed cum causa fixa in suis
proprijs interioribus teneat volatile concatenatum, nunquam postea potest
velle suum complere. Et si velis scire propriam differentiam quae est inter fixa¬
tionem & congelationem, discrepantia talis est: quia est actio propriae differen¬
tiae quae dat instrumentum quod bonus artista incipit in forma operandi in i¬
gne bene graduato, quia sine igne cineris non potest totaliter fixari. Et si non
ruerit per eum materia separata, quod fit in sublimando aliquid causae volatilis
ad abbreuiandum opus fixationis. Sed dummodò non te taedeat in magna mo¬
ra temporis, cuius natura indiget ad opus suum, poteris fixare de dicta aqua quan¬
tum volueris: sed nunquam in fine penitus erit fixa, imò percipies quòd semper
vltima congelata minus fixabitur quàm praecedens.
Quia si velis in I. H. quod est sulfur fixare, oportebit ibi ipsum congelare per
ignem magnae mutationis, quem tibi supradiximus in reductione. Et quando aqua
gelata fuerit in forma mensurata, postea pones L super k similiter congelari:
quia sicut in I, H per k fixatur, sic in I per H, totum k congelatur, quando per so¬
lutionem H, I fluunt in k, sic per illos tres, L congelatur postea: & sicut L con¬
gelatur, sic k fixatur in tali proportione, quòd magis resistit igni quàm ante fa¬
ciebat in sua congelatione. Et quando L gelatur, M ponitur super L, & sic M
gelatur: L confixatur post suum gelamentum, & k fortius quàm L: & deinde
similiter L fixatur, quoniam M non fit nisi congelari. Et sic transit opus istius
fixationis vsque de G. Quare potes in te ipso sentire, quòd postquàm L con¬
gelatur, fixatur per virtutem decoctionum & imbibitionum. Et sicut dictum est
de k, sic intellige de alijs literis. Haec fixatio non posset fieri per solam assatio¬
nem, nisi esset opus dissolutionis. Quia per causam earum imbibitionum facit
natura in causa humida omnes suos motus, tali modo, quòd tantum facit ei pa¬
ti quòd suum humidum facit sequestrari cum adiutorio nostrae assationis: Et
sunt causa proxima mortificationum, & per assationes sunt mortificationes, quae
transierunt per veras pausationes. Et ad intelligendum praescriptam figuram re¬
peries quòd k est magis fixum quàm L, & L magis quàm M. Et sic de alijs po¬
tes intelligere clarè. Sed inueni aliam practicam, quoniam aliquando volatile est
ita subtile quòd portat fixum secum nisi bene custodiatur, quia totum fit per ca¬
lorem ignis appropriati: & sic sine igne cineris potes bene fixare, sed cum lon¬
giori tempore & cum patientia, quoniam per hoc opus melioratur, quia per con¬
gelationem totius sublimati aqua existens in suo ventre facit armoniam suę fi¬
xa