575
RAYMVNDI LVLLI 133
xationis & armatur à natura fixa ad debellandum saepe in igne ardenti. Et quan¬
do per quem volueris de duobus modis fixaueris aquam tuam, similiter fixabis
duas patres aeris. Et quando hoc fixatum fuerit & bene inceratum, proijce vnam
partem super mille (aliàs centum) mercurij, aut cuius volueris corporis, & ha¬
hebis argentum purum melius quàm de minera si volueris illud probare per ra¬
tiones praecedentes à sua proprietate secundum cursum naturae. Et nota quòd
virtus multiplicationis venit per exuberantiam naturae mediorum (scilicet fer¬
mentorum) quia natura boni medij (seu sulfuris) in natura melioris conuertitur
(seu fermenti) per reiterationem solutionis & congelationis. Considera ergo
super naturam mediorum sicut reuelatum est. Item considera causam fixationis
per contrarietatem: Et nota quòd fixum semper retinet plus, & attrahit naturam
fixi quàm volatilis, & conseruat contra ignem. Et ideo Geber in vltima praepa¬
ratione lapidis praecipit, quòd post seperationem vel sublimationem fixetur,
& postea dissoluatur, & post praecipit calcinari illud quod non potest dissolui,
quia talis est vltima praeparatio. Causatur differentia inter corpus & spiritum
scilicet inter volatile & fixum: Hęc differentia habet locum tam in metallo, quam
in corpore calcinato totius fixi, quanuis calcinatum magis retineat quàm me¬
tallum. Fiat ergo vna parua latitudo istorum duorum contrariorum generum, vt
simul repraesentata lucidius & melius possint influi in tuo intellectu: quia cau¬
sam vnius contrarij non potest aliàs demonstrare vel discooperire nisi in prae¬
sentia sui contrarij: quia sic vult ratio philosophiae data per authoritatem sic di¬
centem: Opposita iuxta se posita, magis elucescunt: & quia inuicem sunt con¬
traria, sunt operationes contrariae: Quia vltimus terminus consequentis & im¬
mediatae operationis fixi est volatilitas, & volatilis est propriè fixatio. Facia¬
mus ergo concordantiam contrarietatis per operationem artificialem sic, quo¬
niam de pluralitate fit vera vnitas per mistionem naturae confortando medium
naturae: Deinde intellige causam, quia interdum in terra fixatur: Volatile cor¬
pus fit volatile ambobus correspondentibus ad vnum certum terminum: quia
inquantum spiritus fixabitur per rectam naturam, in tantum corpus fit volatile
per suam naturam, quę volatilitas correspondet mensurae fixationis spiritus, &
fixatio spiritus correspondet mensurae volatilitatis corporum: tali modo quòd
totum est fixum, & totum volatile. Sic vides per virtutem diuersarum mensura¬
rum quòd Philosophi faciunt corpus magis fixum quàm prius erat existendo
in sui natura per naturam volatilem quam recipit à spiritu. Et sic habes scientiam
Philosophorum ad inueniendum mensuras quas cognoscunt per proprias la¬
titudines punctuatas ad exigentiam certorum punctorum venientium à contra¬
rijs operationibus fixi & volatilis: Et ita tali modo facimus de contrarietate ve¬
ram concordantiam.
Miscibilium forma.
Forma mistionis quae fit in prima mistione disponit miscibilia ad suscipien¬
dum formam Elixiris, quę fit per differentiam specialem: Et haec forma spe
cifica, vnde meliori iudicio dicimus quantum ex parte habilis materiae lapi¬
dis praeparati, & fermenti praeparati, aquae inspissatae, & olei terminati: Ex parte
quidem vltimae mistionis constat in modo faciendi per differentiam specialem
Nam terra, aqua & oleum in vnica reductione insimul non ligantur, quia non
solùm siccitas terrae mortificaret oleum, sed phlegma aquosum, frigidum eius
mortificaret, calidum aut siccum euolaret in fumum. Ideo eleganter praecepe¬
runt Philosophi, vt aqua prius figatur & inspissetur per reductionem illius ad
naturam olei quod est corpus liquidum: Et vt illud postea post reductionem
vltimam submergatur in oleum suum, & ipsum similiter terminetur in Elixir
M
Haec quatuor con¬
stituunt Elixir.