575
134 PRACTICA
perfectum. Ista est mistio naturae, quia natura facit eam & non ars, licet hoc fiat
per modum sibi datum cum calore communi temperato respectu essentiae na¬
turae. Per rationem istius mistionis dicebant Philosophi quod nostrum magi¬
sterium non est opus mechanicum vulgare, imò est opus naturae sicut patet per
suam mistionem naturalem. Et intellige, quòd per virtutes mistionum supradi¬
ctas exiuit causa mediorum huius artis, per quae natura transit ad complemen¬
tum per causam propriam mediorum naturae: nec est alia causa nisi per mistio¬
nem factam vaporaliter de duobus extremis materialibus existentibus in ge¬
neratione naturae metallicae liquabilis cum proprio & necessario motu facto
per excitationem caloris mensurati ad exigentiam essentiae virtuosae naturae
metallicae. Et sunt ista duo extremitates, sulfur & argentum viuum, vnde saltant humo¬
res & vapores, à quibus vaporabiliter cum successiua & continuata operatio¬
ne creantur metalla nostri magisterij per naturam transeundo de vno in aliud
successiuè. Quia natura quae per aptitudinem materiae suae habet compleri, per
suam magnam sapientiam & diligentiam vniuersalem non transit de extremo
ad extremum sine complemento omnium suorum mediorum, sicut declaraui
in philosophia huius artis: quorum naturam supreme habes notare in isto ma¬
gisterio, si de corporibus metallicis volueris facere perfectam transmutationem:
Dicimus, inquam, quòd multa scientia naturali indiges, qui de dictis medijs in
intellectu omnium qui nituntur conuertere essentiam vnius metalli in essentiam
alterius, de quibus non est aliquis nisi fuerit philosophus, qui perscrutatur cau¬
sas à quibus effectus condescendunt.
Coniunctio terrarum Solis & Lunae.
Magister Arnoldus de Nouauilla reuelauit in suo Rosario post alios phi¬
losophos, quòd aurum & argentum persymbolum naturę, quod in eis est
notabiliter inter se conueniunt, & in magna participatione vnum cum al¬
tero in natura metallina, sicut homo & mulier in natura humana: Hoc intellige
in prima mistione quae debet fieri inter ipsa & per viam reductionis. Cum qua¬
re Philosophi reuelauerunt hanc conuenientiam & affinitatem, & ad euitandum
difficultatem coniunctionis quam spiritus debet facere cum corpore. Quia si
corpore argenti vis tantummodo facere tuam compulationem per modum reductionis
natura esset nimis remota in affinitate, & per consequens erit nimis difficilis co¬
pulatio corporis lunaris cum spiritu per rationem grossae substantiae terrestris
per dissolutionem euacuatae cum sua substantia corruptibili respectu Solis, &
nimis elongata & separata à natura argenti viui: Quia vnum corpus quantò plus
separatur a natura sui argenti viui, tardius cum illo adhaeret: quia per amorosam af¬
finitatem medij spiritualis, qui debet colligi cum corpore in vnitate fixae & attra¬
ctiuae compositionis fit coniunctio arg. vium. cum corpore. Et per hoc quòd ma¬
ior quantitas argenti viui est in compositione auri, & per consequens minor cor¬
ruptio, qnum tota sua materia sit purè essentialis & incorruptibilis, Philosophi po¬
suerunt loco virtutis agentis & masculi: quia propinquius adhaeret naturae argenti
viui ratione contenti in ipso scilicet sui argentum quod portat symbolum & affinita¬
tem in concordantia amorosa cum natura sua similis quae appellatur argentum viuum,
quia aurum non potest pati tam fortem corruptionem, quin in sua substantia
terrestri, quae appellatur grossities ignis sit plus de compositione argenti viui in¬
corruptibilis, quàm de sulfure corrupto, quia sulfur suum est tota pura materia
essentialis respectu substantiae argenti, quae est grossior & impurior & minus
fixa, & per consequens magis corruptibilis. Et per hoc argentum viuum habet minorem
adhaerentiam cum substantia argenti, quàm cum substantia auri, ratione maio¬
ris contenti naturalis existentis inter aurum & argentum: quia substantia auri
non¬