575
RAYMVNDI LVLLII 135
non mistionatur mistione grossa respectu corporis lunaris, imò potius fit mi¬
stione minima, ratione partium essentialium minus subtilium, in tantum quòd
quando ipsum aurum solum est vel cum societate submergitur in mercurio, &
in profunditate sui verticis absconditur tanquam ignis & calor naturae: Et per
hoc fixatur mercurius, quòd illud est quod digerit substantiam mercurij, & in¬
durat cum adiutorio temperantiae receptae à substantia corporis lunaris, quod
est proprium & proximum principium originis omnium ad indurandum spi¬
ritum digestum per ignem naturae. Et per has rationes ad citius expediendum
& meliorandum commistionem, & quod praeparatio non confundatur, & quòd
vnum ab alio recipiat temperantiam cum maiori propinquitate in natura & af¬
finitate, dixerunt honorabiles Philosophi, quòd argentum viuum cum Sole & Luna le¬
uius mistionatur, quia argentum viuum cum argento viuo citius miscetur, quia in illo reci¬
pit facilius amicabilitatem, deinde cum auro immediatè & postea cum argen¬
to, quia melius participant cum natura sua, vt patet in eorum reductione: & per
hoc percipe secretum quòd aurum super omnia alia corpora penitus submer¬
gitur in mercurio sicut prius dixi, quia mercurius nimis libenter recipit illud
quod est de sua pura natura, quia in illa recipit tantam alleuiationem quòd in
separabiliter vniuntur: & ita econuerso renuit causam remotam. Intellige per
causas iam dictas quòd in principio tuae reductionis quę est principium com¬
positionis lapidis, aurum & argentum naturaliter conueniunt ad pręparandum
principia, scilicet sulfura album & rubeum, mediante aqua alba & rubea cum suis
proprijs fermentis: Et sic fit prima pars: sed in secunda parte scilicet in compo¬
sitione Elixiris & fermentat ionis disconueniunt: quia in Elixiri argenti nihil in
trat nisi argentum purum cum suis principijs albis: nec in Elixiri auri, nisi au¬
rum purum cum suis principijs rubeis: Et sic multiplicata est tinctura per fer¬
mentum.
Recapitulatio Magisterij in summa abbreuiata.
Tu debes in te recolligere, quòd virtus formatiua existens in materia semi¬
nali, est influxa in calore & spiritu, sicut in materia simplici. Et calor cum
dicta virtute est anima non sicut actus corporis organici physici portans
in ipsa potentiam vitae: sed est tanquam faber in sua fabrica fabricans suum cla¬
uum vel rem aliam secundum formam sui intellectus: Et per hoc vocatur fabri¬
catrix & formatrix sui humidi passiui per hoc quia fabricando inducitur per si¬
gillationem, & facit venire in mutatione diuersorum colorum conuenientium
secundum suum sensum & intellectum suis actibus & proprijs operationibus, di¬
gerendo, terminando & condensando secundum naturam suam: Deinde ha¬
bebis in notitia suos colores cum omni bus suis causis: & tu scies per indagatio¬
nem naturalem proprios motus suae naturae cum administratione scientifica
ignis communis gubernati per artem ad exigentiam essentiae naturae sine trans¬
gressu supradictae virtutis informatiuae, quae dirigit calorem secretum ad dige¬
rendum suum humidum spirituale cum quo miscetur per mutationem coloris
in colore misto: & deinde in colore albo, & vltimo in colore rubeo. Et hoc tibi
ufficiat de dispositione tuae materiae, quia natura in ipsa mirabiliter operatur
ad suam perfectionem, cuius motus sibiipsi ita adhaerent vni viae & ordini,
quòd in meliori manerie & certiori nullus homo mundi posset excogitare.
Practica totius magisterij in generali recepta: & est capitulum optimum & practicum.
Prima causa quàm debes habere in tuo intellectu, est habendi magnam quan¬
titatem argenti viui: & in illo debes lauare corpora, quodlibet per se conteren¬
do, imbibendo, & decoquendo in balneo Mariae: & qualibet vice distillando
per filtrum (aut pannum) & separando nigrum innaturale, quod est eorum pri¬
M 2