575
136 PRACTICA
mum coopertorium. Ista operatio reiteratur totiens, donec corpus Lunare in
toto separetur dicto suo coopertorio, ita quòd sit album ad modum terrae al¬
bae, siue luciditate metallina. Ista terra bibit & recipit nimis libenter argentum viuum
quia est sibi humidum radicale in tota sua natura. Et per hoc debet dissolui per
digestionem continuatam, sicut dicemus postea, scilicet post separationem di¬
cti sui coopertorij: quàm separationem cognosces per suam calcinationem, vel
inde parum & modicum ponendo super carbonem (vel super laminam ignitam
si nigrefaciat illam) & nisi conuertatur in album, adhuc tenet de dicto suo coo¬
pertorio, quod prohibet receptionem argenti viui tanquam extraneum à sua pro¬
pria natura. Et si fuerit album, illud recipies & reiterabis totiens praedictum re¬
gimen donec transierit per filtrum grossum cum reiteratione calcinationis: Tunc
videbis argentum viuum dissolui in colore caelesti: & pones qualibet vice illud quod
fuerit dissolutum in tua calcinatione in vno vase ad partem: & sic sublima, siue
distilla aquositatem mercurij à substantia terrestri, vt creari possit nitor & ful¬
gor in lapide nostro, pro vt nobis natura demonstrat in auro & argento, quo¬
rum splendor non constat nisi de subtili aqua mercuriali terminata & conside¬
rata in ipsa. Et per haec metalla habentia subtiliorem humiditatem, & puriorem
& magis densam sunt plus fulgentia & magis resplendentia. Et per hanc cau¬
sam aurum resplendet super omnia metalla, deinde argentum. Item albedo in
materia metallorum constat & causatur ab humido mercuriali causato & termi¬
nato per siccum terrestre multum subtile & fortiter digestum. Caueas ergo, &
bene inspicias quòd habeas terram bene subtilem & bene digestam: quia vbi
fuerit bene digesta, bene simpla, & bene subtilis facta per digestionem caloris
complexionalis, tantò plus desiccabit suum humidum mercuriale, & subtilius
penetrabit in profundo, quàm faciant calces vulgariter factae & ignoranter de¬
ductae per ignem communem. Et quando sic omnia fuerint facta in materia sim¬
plici, recipe totum dissolutum separando puluerem, & fac transire totam istam
dissolutionem altera vice per filtrum ad melius mundandum. Et si pro prima
vice transierit per grossum filtrum, recipe eam & fac transire per subtile & ma¬
gis simplum filtrum, & sic separabis subtile à grosso: deinde recipe grossum corpus,
& illud calcina tantummodò vna vice si volueris, & post reduc eum ad suum re¬
gimen faciendo eum transire per grossum filtrum donec totum transierit. Et sic
poteris reiterare quoties volueris, donec totum fuerit dissolutum: quia qualibet
vice resoluitur magna quantitas, sicut potes percipere in recto pondere librae.
Tamen sunt quàmplures qui ad abbreuiandum istud regimen, postquàm terra
alba fuerit semel, vel bis resoluta, ponunt totum ad putrefaciendum sub inten¬
tione separando substantias per sublimationem: sed postea habent maiorem
poenam in secundo regimine, quando venit in separatione animarum. Quare dico
tibi, quòd quantò plus reiterabis primum regimen dum fuerit notabiliter & be¬
ne factum sine combustione tincturae, in tanto plus abbreuiatur secundum re¬
gimen cum leuiori separatione ratione essentiarum putrefactarum & ssubtilia¬
tarum in primo regimine, & quanto minus, minus. Item dico quòd ad purifica¬
tionem elementorum distillationes sunt nimis longae propter viscositatem aquę
& aeris. Et ideo si volueris abbreuiare tuas distillationes, pone in plures partes
(id est vasa & cucurbitas) & quamlibet partem pone in suo alembico, & distil¬
la quamlibet per se in suo balneo & habebis abbreuiatum opus: Et possunt po¬
ni omnia elementa in vno balneo longo.
De tri