575
RAYMVNDI LVLLII 137
De tribus humoribus in compositione argenti uiui repertis.
Ratione proprietatis cuiuslibet dictarum substantiarum Philosophi rea¬
liter demonstrant, quòd in compositione argenti viui sicut reperitur in sua pro¬
pria minera habentur proprij humores: primus est frigidus & phlegma¬
ticus participans cum prima terra, quae tantummodò eam humectat materiam
totam: Et ista amplificatur in larga dissolutione. Tertius est in ipsa subtiliter vn¬
ctuosus participando cum tertia substantia terrestri: & iste est qui causat subti¬
litatem in substantia, in qua est sine inflammatione: Secundus est mediocris hu¬
mor radicalis, & cultus, & imbutus in essentialibus partibus secundae terrae, quae
nunquam separatur ab ipsa. Et de istis duabus medijs substantijs constat proxi¬
ma natura mercuriosa in sua pura radicalitate, & nostrum argentum viuum volatile,
incombustibile & aereum, à quo omnis causa germinandi & oriendi habet cre¬
scere & multiplicari cum sua pura materia, & natura: & humida radicalis com¬
posita de duabus substantijs, scilicet de terra mediocri, & de aqua media inuicem
symbolizantibus in natura, & continentibus quatuor elementa, de quibus in¬
diget pro forma suae proportionis, & sunt sulfur & argentum viuum in eorum proprijs
radicalitatibus creatis in vase naturae proximae ab vno latere vitrioli & sale: sed
in alio latere constat principaliter cum metallo imperfecto, id est praeparato,
vel mercurio sublimato. Separa ergo hanc preciosam substantiam a vitriolo &
sale, & ab omnibus humoribus cum illis participantibus, & intellige reducendo
aeri sicut natura tibi demonstrat. Quia quum dictae substantiae radicales argenti
viui iam dicti concurrant in sua compositione per quatuor elementa, repertum
est, quòd partes terrestres mediae in natura calidae & aereae symbolizantes per
igneitatem simplicem sunt vi subtilitatis in tantum ligatae & coniunctae, quod
nulla illarum partium potest resolui ab alia, imò quęlibet resoluitur in qualibet
sibi simili in compositione homogeneitatis: vel quaelibet fixatur cum qualibet
per fortem vnionem aut colligationem, quàm habent ab inuicem virtute par¬
tium minimarum ad inuicem coniunctarum & ligatarum cum calore aequali con¬
culcato multiplicata inaequalitate in vasis mineralibus secundum naturae debi¬
tum ad exigentiam suae propriae essentiae: Et ratione dictarum substantiarum
aquaticarum potes causare per te ipsum vnam aliam latitudinem. Et nota, quòd
tertius humor vnctuosus per sublimationem naturalem exterminatur in terram
nigram extra speciem naturae metallicae: sed phlegma innaturale opportunum
illius aliquotiens per accidens conuertitur in humidum radicale, quod postea
terminatur in speciem metalli fulgentissimi.
De compositione mercurij, & de sua natura reali, & de suis partibus extremis, separabilibus.
Primò fili tu debes intelligere & ponere in tuo intellectu, quòd in ista ar¬
te reali non debes inquirere per suam proprietatem nisi de causis magis (vel
magisterij) quae sunt in latitudine naturae metallicae. Scire facimus tuo in¬
tellectui quòd argentum viuum est illud tanquam principale liquabile, & primum elemen¬
tum metallicum. Et ad melius intelligendum differentiam sulfuris & argenti viui,
per substantias separatas respectu suarum compositionum, facimus tibi scire,
quòd argentum vivum continet suum proprium sulfur calidum & acutum: Et deinde sulfur
continet suum argentum viuum quod est sicut aer & epulum ignis: quoniam dictum argentum
viuum in sua propria radice est per ingenium naturae primò compositum de
terra alba subtili sulfurea calida & aerea mista & collecta in aqua clara, donec
facta est vna substantia homogenea in natura metallica [sic] cum mensura verę pro¬
portionis clara elementaria cooperante influentia stellifica, quae est virtus for¬
M 3