575
Mercurius subli¬
matus.
138 PRACTICA
mae metallificae per magnam concordantiam dictae materiae sicut causa diuina
& digna per quam completa est indiuidualitas argenti viui, in quo est primò pau¬
sata forma naturae metallicae tali modo quòd siccum est contemperatum per
humidum, & humidum per siccum sine seperatione vnius & alterius. Et per
hanc diffinitionem potes comprehendere quòd est fortis compositionis ra¬
tione fortis mistionis humidi & sicci in sua radice, sicut dicemus tibi de istis
duabus substantijs separatis scilicet de terra & aqua, per quas tibi datum est in¬
telligere quòd quando dicimus sulfur vel argentum viuum, turbatur tunc in¬
tellectus quum totum sit de vna compositione: Sed quando dicimus sulfur exter¬
minabile, intellige hoc per proprietatem elementi terrestris: sed quando di¬
cimus argentum vivum vulgare, intellige aquam suae viuacitatis (extracta à vitriolo & sale pè¬
trę) secundum virtutem & rationem quàm suum subiectum requirit per extre¬
ma & media cum substantijs separatis per sublimationem naturalem concor¬
dantem & in naturam symbolizantem, licet sulfur sit in omnibus elementis, tamen
illud nunquam est exterminabile, quum non sit nisi vapor & actio aeris & ignis.
Et ab isto dependet nostrum magnum secretum per quod sublimatur omne
humidum radicale, dum fuerit abstractum à radice suae terrae sine exterminatio¬
ne vel combustione suae carae tincturę: quam exteminationem recipit per vir¬
tutem elementi terrestris. Sed quando iterum reuertitur non est exterminabile
ratione proprietatis quàm recipit à sua humiditate: ergo quum volueris illud ve¬
nari à terra habes recipere cum proprio receptaculo scilicet in aqua sua, quae
est argentum viuum & proprium conseruatorium suae combustionis. Deinde
dicimus tibi quòd in supradicta terra per virtutem elementalem reperiuntur
tres sustantiae terrae: prima est subtilis ab humana sensibilitate, (vitrioli) sed per
experientiam reperta est grossa, grauis, fusca, & tenebrosa, impediens ingressum
& claritatem luminosam: Et ista est inqualitate sicca & frigida, de natura vitri.
Secunda (salis petrae) est valde subtilis humanae sensibilitati, sed per experien¬
tiam reperta est fuliginosa, remota à perfectione ratione suę extremae qualitatis,
quae est calida & sicca in magna crematione: Et ista substantia participat cum
sulfuribus, quae cremantur in aliquo latere: Et sunt istae duę substantiae propria
vasa inter quae argentum viuum procreatur, scilicet illud de quo intem dimus in
opere naturę: & est sicut foetus in matrice. Tertia substantia terrea est terra me¬
dia calida & humida aere & subtilis, & in mediocritate humanae sensibilitati,
non est propriè terra, sed vapor extractus ab illis. 2, supra) & per experien¬
tiam reperta est magnae persectionis, quia est pura natura & humidum radicale,
de quo lapis noster recipit gradualiter suam nascentiam immaculatam in pro¬
prietate metallica, per hoc dixerunt Philosophi quòd istam substantiam habes se¬
parare per sublimationem à dictis duabus substantijs, quae sunt vitriolum & sal¬
Morienus apertè tibi dicit, quòd si vis facere rem perfectionis, quòd tu extra¬
has puram substantiam mercurij à ventre vasorum vitreantium, (haec est subli¬
matio mercurij) quia de ista substantia constat lapis noster.
Intellige ergo verum idioma Philosophorum affectum super proprietates
substantiarum naturae: nisi ergo ipsas intellexeris per substantias separatas, nun¬
quam realiter intelliges proprietates eorum veri idiomatis: Quia ipsi clare lo¬
quuntur in philosophia eorum, imò naturae: cum philosophia non sit alia res nisi reue¬
latio secretorum naturę in idiomate proprio naturali, sine quo substantiae naturae
non possent notificari non plus sicut alia causasiue bestia vel planta, nisi portaue¬
rit nomen, & effectum, quod in generalitate dat notitiam habitus causae: Et ideo di¬
uersa fuerunt idiomata inuenta in naturaper diuersos philosophos. Vnde quili¬
bet locutus est in sua philosophia clarius quam potuit secundum cursum naturae
saluando