575
RAYMVNDI LVLLII 139
saluando proprietatem suarum figurarum, licet vnum idioma sit magis clarum
& magis proprium quàm aliud, inquantum actor fuerit melior expositor re¬
spectu propietatum quarum natura demostrat effectus omni bono naturali in¬
telligenti cum magna realitate: Nec credere debes quòd sancti & boni philo¬
sophi in sua philosophia tibi occultauerint sensum eorum, quia non esset factum
verae philosophię: quum sua proprietas & requesta cum clara intentione velit
reuelationem propriam, & claritatem radiosam causę occultae, & manefestaio¬
nem puram sine occultationem: cuius intrinsecum in perfecta locutione redu¬
cunt ad purum intellectum factum & immissum à Deo coelesti, in quo exami¬
natur & depuratur virtus contrarij, sicut facit aurum in sua propria fornace.
Finis Practicae Alchimiae Raymundi,
LIBER RAYMVNDI, VT PVTO, DE INTENTIONE
ALCHIMISTARVM, ET TOTVM CONTINENS. EX
Gallico in Latinum versus, relictis aliquot verbis Gallicis, ex tuto, vt erant.
POSTEA QVAM per valde longum tempus nostram vitam
exercuimus quęrendo & in quirendo per orbem vt cogno¬
scerem & scirem veritatem istius scientiae, habendo multa quae¬
sita & collationes cum multis doctis, quaerendo scientiam per
regiones, oppida, & ciuitates: associauimus inuicem & vniti
sumus tres socij ex magno & fido amore & sinceritate: ex qui¬
bus vnus erat Theologiae doctor, alius eques & doctor in le¬
gibus, alius erat mercator & ciuis clarus & sufficiens. Ex qua congregatione nos
reportauimus ex firma & fida legalitate vnius cum alio omnes intentiones nostro¬
rum desideriorum in quaerendo mundum. Et benedicta altissima & aeterna Trinitas
quae donat suas gratias quibuscumque illi complacitum est: & quae nouint cogitatio¬
nes hominum, illuminauit nostras intentiones & clarificauit nostras intelligen¬
tias, ita quòd sciuerimus & cognouerimus veritatem fallaciarum, & commoraui¬
mus simul ex ma. sinceritate in vna ciuitate omnes, & operati sumus simul eadem
concordia, vno ordine, & vno voto, & vna dispositione veritatis exercendo & ab¬
breuiando dictas collationes & operas nostrorum quaesitorum, & repertorum in di¬
uersis regionibus. Et ex illis pro meliori nostri facti declaratione exposuimus
aliqua quae manifestè videbantur nobis locum habere & veritatem. Nam de re¬
bus frustratorijs & non validis nos nihil loqui volumus: quandoquidem ad¬
modum pauci philosophantium & quęrentium à nobis visorum in orbe, agno¬
scant veritatem: & nihilominus existunt aliqui admodum sufficientes, sed pau¬
ci sunt cogniti. Ideo nos hunc paruum librum per 8, capita exponemus: ex
quibus primum erit de intentionibus operantium à nobis per mundum viso¬
rum: secundum erit qualis intentio quaerentium esse debeat: Tertium erit, in
quibus, & ex quibus rebus operari debeatur in ista scientia. Et quatuor sequen¬
tia capita erunt de quatuor principalibus regiminibus totius nostri operis. Vn¬
de primum est de dissolutione, putrefatione & mortificatione: Secundum de
separatione, distillatione & sublimatione: Tertium est reducere & circulare:
Quartum est fixare & proijcere: Octauum erit de ali¬
quibus abbreuiationibus totius nostrę artis.
M 4