575
140
CAPVT PRIMVM EST DE INTENTIONE OPERAN¬
TIVM, QUOS VIDIMVS
per mundum.
MODESTE fili intentiones operantium in mundo sunt diuer¬
sae & exstraneae. aliqui enim operantur cum sale, cum alumine,
cum sulfure, aut cum arsenico. alij calcinant corpora, & soluunt
ac congelant: alij faciunt amalgama & illud fixare volunt: Alij
congelare volunt & fixare mercurium festinanter extra cursum
naturae: Alij volunt fixare & colorare Lunam sub speciebus &
materijs extraneis. Et omnes hi qui in hoc ponunt ipsorum tem¬
pus, decipiuntur, & abutuntur seipsis & alijs: quoniam omnes hae operationes
non sunt ex naturę intentione: Et eorum species sunt crassę & foedae, nec possunt
simul vniri aut perfectè misceri, atque ita eorum operationes sunt nullius effe¬
ctus. Sed nos reperimus alios qui ratione naturali sequebantur cursum in suis
operibus, ideò illis fides adhibui debuit. Et praecipue vnum vidimus, qui ex
solo mercurio voluit operari per tenuem ignem, & vas, & graduationem di¬
gestionum: Et hoc approbat Aristoteles & omnes alij philosophi dicentes: Mercu¬
rium in se continere suum proprium sulfur, à quo congelatur partim in aurum
& partim in argentum: & non solùm in aurum & in argentum, sed in perfectam
& veram medicinam. Alios vidimus qui cum mercurio voluerunt soluere au¬
rum aut lunam in ambobus vt facerent eorum matrimonium, quae res est inutilis
nisi eorum compora sint ex subtiliatione facta spiritualia sicut est mercurius, &
post coniungere & tenere ad ignem graduatum, vt superius est dictum. Et hęc
non seruiunt tantùm solùm quàm ad celerandum eorum operas, aut ad haben¬
dum fortiorem & firmiorem colorem, sed haec omnia opera talia sunt longa
in eorum labore. Item nos vidimus alios qui ex vno solo mercurio bene su¬
blimato & mundificato faciebant ipsorum operationes separando quintam es¬
sentiam, & creando 4. elementa, & postea per subtilem circulationem & fixa¬
tionem faciebant eorum operationes per stabilem digestionem: & haec fuere
opera mirabilia & nobilis pretij. Alios insuper vidimus qui mercurium subli¬
mabant & fixabant per calcem ouorum & per salem armoniacum, postea sol¬
uebant & trahebant elementa, & postea per subtilem viam congelabant & fi¬
xabant, & fuit Elixir pretiosum. Et omnes has vias tenebant aliqui subtiliter
laborantes à nobis cogniti aut visi eundo per mundum. Sed alios postea vidi¬
mus, qui aquam mercurij faciebant, & in ea dissoluebant corpora & putrefaciebant
& postea per alembicum distillabant, & ex ea materia faciebant & creabant
eorum sulfur, de quo & per quod creabant & faciebant eorum medicinam aut
Elixir, & complebant id quod volebant. Etiam vidimus qui corpora soluebant
per aquas dicti mercurij, & pariter soluebant tantundem dicti mercurij & con¬
iugebant, & post putrefaciebant, & ex his separabant elementa, postea recti¬
ficabant & reducebant aquam super terram paulatim & quando congelata e¬
rant, sublimarunt: & de sulfure quod inde habebant, faciebant medicinam cum
mercurio & Luna solutis in dicta aqua mercuriali. Et si volebant vti ad rubeum
est idem opus, quia tantùm oportet ponere solem pro luna, aut facere quodli¬
bet compositum per se. Postea cum elementa sunt separata & praeparata debent
coniungere duas terras simul, & super eas reducere aquam albam & creare suum
sulfur album, postea rubificare dictum sulfur cum aqua rubea & postea facere
Elixir, id est album & rubeum quodlibet per se post separationem sulfuris albi
facti ex sulfure rubeo.
Item