575
146 DE ALCHIMIA
lutionem, congelationem & distillationem hac via.
Cape alterutrum ex duobus corporibus aut spiritibus, quod tibi magis pla¬
cet, quoniam idem est quo ad operationem, & pone quum solutum fuerit in suo
alembico siue in curcurbita conuenienti, cum alembico desuper bene & con¬
uenienter clauso, sigillato, & lutato: & cucurbita sit breuis & larga, & imple mi¬
nus quàm medietatem, & non plus: & postea colloca & accomoda super furnel¬
lo in cineribus parum plus quàm materia contenta: & ignem adhibe & distilla to¬
tam illandissolutionem ad ignem x. aut ab 8. vsque ad 12. punta quoad non amplius
distillet. phiala sit ad rostrum alembici bene sigillata. Et ne facias dictę materię
nimium ignem & fortem, sed dulcem, ratione, & debita mensura: & cum frigidum
fuerit, capiatur dicta materia relicta in dicta cucurbita, & pulueriza, & pone in
loco humido frigido ad resoluendum sicut prima vice fecisti, postea ad distil¬
landum, vt supra dictum est. Et ita toties dissolue & distilla vt omnes dictae ma¬
teriae transeant & distillentur per alembicum. Et omnes distillationes pone si¬
mul in vase vitreo conuenienti bene clauso cum cera, & faeces nigras in vase re¬
lictas quae nullius sunt valoris abijce, nihilomninus si aliquid ex corpore inso¬
lubile manet, reiteretur solutio vt per primam aquam in principio dictum est:
donec totum corpus aute spiritus distillata sint, & per alembicum transierint ex
virtute & vi spiritus qui moratur in nostra aqua, quae dicta est aqua vitae, velvi¬
ua. Et scias quòd quando tuum corpus autem spiritus prorlus per alembicum tran¬
sijt, tunc habebis aquam praecisam, quam sapienter custodi: Nam si eius valorem
scires, custodires perinde vt tuum oculum: Quoniam tunc compleuisti verbum
Hermetis, quia fecisti ascendere à terra ad caelum, & deduxisti crassitiem cor¬
poris ad simplicitatem & ad naturam spiritus: nam aliter non esset praeparata
nec sublimata, nec intus mundificata & foris. Et tunc etiam bis aut ter distilla
per alembicum, & debitè sit praeparata. Nam quo plus subtiliabis aut mundifi¬
cabis, tanto plus valebit. Et ita sunt omnia corpora & spiritus ad aequalitatem
deducta, & pręparata vt simul ponantur, & fiat matrimonium aut coniunctio,
quia aliter nullo modo fieri potest, nisi corpora & spiritus quae coniungere vis
sint reducta ad vnicam essentiam, & vnam naturam: tunc enim miscentur & con¬
iunguntur vt aqua cum aqua fit: Et ideò stulti decipiuntur, qui putant posse con¬
iungere spiritus cum corporibus in eorum crassitie & diuersitate naturae & di¬
cepti sunt: quoniam hoc nec ficum valet: quoniam fieri non potest, donec de¬
ducantur in vnam aequalitatem formae. Vide si non fit per nostrum supremum
sulfur aut per simile factum per hanc artem, quòd omnes virtutes minerales ha¬
bent colligantiam in concauitate suarum sphęrarum, & de quo nos dabimus do¬
ctrinam & modum faciendi hîc prope in nostro tertio regimine Reductionis,
quod sequitur.
Tertium Regimen Reductionis.
Optime fili, Reductio tantum significat, quantum reducere aut reponere
vnam rem transportatam aut disseparatam à suo proprio loco, aut corrup¬
tam de suo proprio esse & natura, vt sit reducta & reddita suae propriae for¬
mae & naturę, aut in melius. Nutrias ergo lapidem de bono in melius: quoniam
si nutrias in simili nihil acquirit. Si nutrias in peiori, patietur damnum. Si nuntrias
in meliori, accipiet acquisitionem. Si nutris in suo indiuiduali, nutris in suo si¬
mili. Si nuntris in alijs commistis, nutris in peius. Vt vitentur haec omnia dubia
faciamus nostra corpora aut spiritus sublimare & ascendere, & eleuare extra
suam terram aut indiuiduum, id estex frustis & partibus suis terrestribus, & con¬
uertamus in naturam caelestem: Et postea per hoc notabile regimen reductio¬
nis