575
RAYMVNDI LVLLII 145
rint intus & extra vt materia corruptissima, quae dicitut oleum gloriae, & mate¬
ria nigra, & tenebrosa, vt gumma fusa: tunc ponatur ad dissoluendum in aliquo
loco frigido super laminis vitreis. collige munde & purè & bene depurata: & si
faeces habuerint, nihil valent. Et ita erit tua materia dissoluta & liquefacta.
Solutio tui Mercurij.
Tali modo & prorsus eodem vt fecisti de Luna, facies etiam de mercurio
qui erit purissimus & optimae minerae tam ad album quàm ad rubeum.
ita pariter custodies aquam bene sigillatam quousque distillabitur per a¬
lembicum, & erit dictus mercurius conueniens pro omnibus sulfuribus tam
ex corporibus perfectis quàm imperfectis, idest ad coniungendum ad creatio¬
nem omnium sulfurum nostrae Lunae. Sed statim postea faciemus aquam mer¬
curij quae seruiet ad creandum Elixir.
Secunda pars huius regiminis quae est de corporibus imperfectis.
Are, & perfecte amice, ita & tali modo vt docuimus supra de corpori¬
bus Lunae facies de corpore veneris & martis: quoniam operari possunt
& fundi eodem modo, pręterquam quòd forsan erit aliquod vitium in eo¬
rum solutione, & praecipue in marte. Et ideo consulo tibi ne facias aquas tam
fortes, quia si opponis lib. 2. vitrioli solùm libram vnam salispetrae & ita habe¬
bis aquam sulfuris & mercurij.
De duobus corporibus mollibus.
Care fili, duo corpora mollia fundi non possunt aut in opus poni vt dura
& ideo oportet vt prius calcines tali modo vt factum est de medicina plum¬
bi, excepto quòd stannum calcinatur igne fortiori quàm plumbum: &
debes mouere (ducere) inter calcinandum vt factum est in minera plumbi cum
spatula vel cocleari ferreo donec amplius non faciat oculos aut scintillas ignis.
Et postea solue in bona qualitate aceti distillati, postea depura per filtrum, &
congela per alembicum in balneo Mariae. Ea cum fuerint congelata in modum
gummi, capias, & ad quoduis eorum adde suum rectum pondus dictae gummae
mercurij antequam illa soluantur, & bene simul incorpora & teneas in lento
calore per quatuor aut quinquies dies: & postea pone ad fundendum super la¬
mina vitri donec totum soluatur. Et si faeces supersint aut remaneant, adiunge
de mercurio vt antea, & iuxta suum pondus: postea pone ad fundendum vt an¬
tea, & sic toties facias donec totum soluatur in aquam. Ita habebis aquam alle¬
gorisię ex viridi, quae est aqua mercurij & sulfuris, quam ad partem custodi.
Secundum regimen quod est de separatione aut diuisione & sublimatione.
Regimen secundum huius mysterij, est diuisio aut separatio aut sublimatio
quod est vnum tantùm regimen. Nam sublimatio est nomen generale, quod
capitur pro omnibus operibus huius artis. Et hoc est quod dicit Hermes
quòd oportet te magno ingenio separare crassum à simplici, & subtile à spisso:
& facere ex crasso exile vel gracile & simplex, & de sicco humidum, & ex gra¬
ui leue, ex duro molli: & hoc est, vt facias ascendere per alembicum: & hoc to¬
tum fit vno solo ordine & via vt tibi aperiam nunc, per dissolutionem aut reso¬
N