575
144 DE ALCHIMIA
distillare aquam cum igne ad eam conuenienti ad computationem, 8. vel 9. aut x.
horarum vsque ad 14. cum phiala vel receptorio ad nasum distillatorij. Et quum di¬
cta cappa vel alembicus incipit distillare (a gannir) aut quod dictę guttae aquae
impressionem faciunt & bulliunt fortiter super lamina veneris, tunc appone
aliam phialam & recipe totam aquam continuo cursu & in mensura vt guttae
aclarient (rarescant) ab eorum numero, aut accelerent, auge aut minue ignem
donec tota aqua & fumus transierint & distillauerint in dictam aquam, eam e¬
ducendo cum bene forti igne. Et bene caue nem amittas ex mala firmatione aut
sigillatione tuos fumos & spiritus dicti vasis: quoniam est tota vis tuae aquae &
virtus tui lapidis & tu i operis. fac ex hac aqua tantum vt satis habeas.
De dissolutione tuae Lunae & Solis.
Care fili, quemadmodum ex resplendenti natura & proprietate naturae
luminaris & claritatis Solis & Lunae, caeli sunt omnes orbes & circuli
caelestes & elementales caeli & terrae illuminati & confortati in valore &
augumento: ita prorsus ex natura, anima & claritate, quae iacet & reconditur
in corporibus Solis & Lunae, quae tam magna est & inęstimabilis cum dissolu¬
ta est, extensa & subtiliata, vt homo nequeat aestimare: sunt enim ab his corpo¬
ra imperfecta omnia & spiritus illuminata & perfecta ab eorum corruptione
& reducta in perfectam luminositatem & claritatem, & ita in bonitatem per¬
fectam: & non solùm omnia illa corpora, sed etiam corpora humana reducun¬
tur ab eorum infirmitatibus & aegritudinibus ad perfectam sanitatem.
Capias ergo quod tibi placuerit ex his duobus luminarijs, & quod finum
sit ex cementi aut compellae examine, & pone in phiala longi colli, & fundi rotundi
super cineribus tepidis, & pro qualibet vncia dicti corporis cape vncias 6 di¬
ctae aquae in phiala bene clausa cum cera quoad totum vertatur in aquam cla¬
ram viridem aut auream. Et amborum est idem labor: praeterquam quòd pro qua¬
libet vncia Lunae pones simul vnciam salis petrae optime & purissimè purifi¬
cati & desiccati. Aut dissolue quodlibet per se, postea coniunge cum erunt fri¬
gida. Et pariter pones ad Solem vnciam salisarmoniaci optime sublimati & prae¬
parati contra vnciam dicti Solis: quoniam quum sit fortioris compositionis, in¬
diget etiam fortioris & asperioris corruptionis. Et quando totum erit in aquam
conuersum, tenebis per horas vigintiquatuor in dulci igne seu calore tempera¬
to, postea pone in alembico vitreo in balneo Mariae ad distillandum donec sint
congelata vas & phiala bene clausa & lutata, pone phlegma per se adpartem: Et
fortiorem quae post phlegma veniet conserua, quoniam potes (dictum phlegma) for¬
tius facere superponendo vitriolo nouo exiccato a sua simplici humiditate ad
ignem in patella plumbea, & facere vestram compositionem vt superius dictum
est, & hanc aquàm ponere simul quando fuerint bene puluerizata & posita in
dicto vase, in quo conseruabis talem qualis erit vsque ad necessitatem vel exi¬
gentiam. Et ita facies de omnibus alijs. Et ita congela quodlibet per se, & dein¬
de dissolue & super proiice de aqua noua vt supra, & resolue & congela, & de¬
nuo solue & congelaper aquam nouam: Et ita fac toties donec creuerint in pondere
suo ex spiritibus dictae aquae quantum ponderant, id est, quòd si dictus Sol vel
Luna ponderat duas vncias, vt alias duas crescant ex dictis spiritibus: & ma¬
neant in loco calido post dictam distillationem dicti balnei liquefacta & fusa
vt oleum. Et tunc ponantur quodlibet in phiala colli longi & fundi rotundi, aut
in cumcurbita conuenienti & tecta, & teneas in dicto balneo dictam Lunam per
nouem aut decem dies: Solem autem per viginti vnum aut donec nigra deuene¬
rint