575
RAYMVNDI LVLLII. 143
De primo regimine nostri operis id est dissolutione. CAP. IIII.
Carissime & perfecte amice debes honorare super omnes alias res rem quae
saperit portam solutionis. Quia solutio est clauis principalis omnium no¬
strarum operationum. Et quia iam probatum est quòd omnia genita sunt
similia, Ergo ex germine corporis liquidi generatur corpus liquidum. Vtere
ergo istis nobilibus materijs in quibus iacent perfecta & radiantia quae om¬
nia alia illuminant: quia sine istis non potes habere opus perfectu. Et fac vt illa
nutriantur lacte arboris eorum principalis & primordialis naturae: quoniam
natura non consentit (sesioit) nisi cum sua natura: & fac vt deducantur ad sim¬
plicitatem: quoniam res vlla quaecunque illa sit non est praeparata, nisi reducta
sit ad suam primam naturam & materiam, idest ad aquam, & nisi ex toto & per
totum dempta sit & extra proiecta de sua prima specie, id est vt distilletur per
alembicum, & ex toto eiecta & posita extra suam primam formam, id est vt
ex sua indiuiduitate sit ex toto corrupta & extra posita & de nouo genita: quo¬
niam nunquam aliter verum aurum nec verum argentum fiet, nisi in omnibus
formis & speciebus sint depurata intus & foris & in eorum recta propagine &
linea conseruata & custodita sint, quoniam si ponantur in eorum dissolutione &
corruptione extra rectam lineam primae ipsorum generationis, opus erit tunc
ex toto vituperatum & damnatum. Dissoluite ergo has duas naturas aut mate¬
rias aut luminaria, & reducite in primam formam & naturam aut speciem, in
quibus erant antequam fierent corpora, id est in aquam mineralem: quae pro¬
priè est aqua mercurij, & mercurius Philosophorum: Quoniam crassities & ter¬
restreitas materiae corporum non tingit, sed tenuis & subtilis anima & substan¬
tia quae est in eis, illa tingit & colorat: Et ideo dicit Aristoteles quòd in corporibus
inuenitentur animae de quibus in Alchimia fit mentio, & sunt corpora mansio¬
nes animarum. Et ideo descendentes ad hanc praesentem praxim, diuidemus
duas in partes caput istud, idest in praeparationem & corruptionem corporum
perfectorum, & in praeparationem corporum imperfectorum, & primò per¬
fectorum.
Nos ergo capiemus libras tres vitrioli fini de Hispania aut Romani, & li¬
bras duas salispetrae: quoniam bene scis, quòd vitriolum est formatum & crea¬
tum per naturam ex propria specie & natura mercurij, idest ex quatuor elemen¬
tis mineralibus, ita vt est mercurius: & omnino ita est de salepetra, & non so¬
lùm de salepetra sed etiam de omnibus alijs generibus salium. Et propterea
spiritus ab his separatus & extractus & in corporibus metallorum colligatus
& coniunctus dicitur propriè mercurius. Et ideò separemus ab illis spiritum,
qui est valde tumidus, qui est de natura caeli & ignis, & spiritus quintae essentiae
qui omnia corpora dissoluit & corrumpit, & facit volare & ascendere in aerem
in materiam & substantiam fumi & aquae ob suam magnam vim & naturam
quam tenet à caelo vnde creatus & genitus est in natura & specie minerali, &
ex forti dracone calido & toleranter (souffreux) compressus (emprait) & allu¬
minatus per quem omne corpus metallicum, & spiritus corrumpuntur & dis¬
soluuntur, & digeruntur & subtiliantur.
Sint ergo primitus bene praeparata & mundata, & quodlibet per se bene pul¬
uerizatum, postea misce simul & pone in cucurbita, & desuper pone alembicum, &
bene luta & sigilla luto sapientię facto ex argilla & pilo, vel farina & albumi¬
ne oui. Et vas sit ex duabus partibus vacuum, & tertia plenum: Postea situetur
in furnello in cineribus circum circa ad spissitudinem duorum digitorum, & facias