575
142 DE ALCHIMIA
ex vulgaribus: quoniam vulgaria sunt mortua, & illa Philosophorum sunt viua
id est operantur vt viua. Sed iam probatum est quòd viua descenderunt à mor¬
tuis, quia in omnibus rebus quae quatuor elementa continent potest reperiri
aurum & argentum, & argentum viuum potentia, & non actu siue visibiliter
quousque ob ingenium & operationem operis artis & regiminis humanarum
manuum & cum digestione sit res ostensa, quae fuit amplè occultata & sepulta:
sed propinquius & proximius est in vna re quam in alia. Chare fili, argentum viuum
creatum est ex purissima & leui terra subtili alba aerea, & aliquando sulfurea, &
ex rore caeli purissimo & incorruptili tali modo vnitum & digestum, quòd u¬
num ab alio separari non potest, & naturaliter ita vnita quòd ad talem finem
propter quem factum est vnum, etiam aliud sit factum. Et est prima materia mi¬
neralium, quae dicta est à Philosophis aqua viua & sicca: ex qua quando inca¬
uernis est & pullulat à terra coniuncta & digesta per calorem sulfureum purissi¬
mum & clarum, album aut rubeum & incombustibilem ex termino digestionis
fit ignem sufferens, & ex millibus ouorum generatur aurum vel argentum, a¬
liaue res prout coniungitur vni vel alij rei. Quoniam sępius est sublimata, &
sępius resoluta & congelata in tantum vt acquisierit virtutem sulfuream in se¬
nam iam est probatum & dictum quòd habeat & contineat in se suum proprium
sulfur, propter quod in aurum vel argentum conuersum est. Vnde iam probatum &
iudicatum est, quòd ex omnibus mundi rebus, vnde poteris & scieris quatuor e¬
lementa extrahere, nempe talem terram subtilem albam purissimam & claram
& aquam albam claram limpidam & leuem, & oleum album aut rubeum, & i¬
gnem clarum lucidum & rubeum: & ea optime rectificare & subtiliare, & po¬
stea coniungere simile cum suo simili, idest terram & aquam simul & facere vni¬
tatem aeream, vt facit natura, & postea coniungere aerem cum igne, seu sulfure
quod ex his creaueris duobus primis elementis cum oleo, & totum simul con¬
iungere. Et quod volueris rubificare, rubifica cum igne. Et si scis coniungere
proportionaliter & non diuisè, ita vt in illis non sit diuisio vel repugnantia, nihil
erit in hoc mundo quod non possis & scias benefacere. Scias ergo quòd ex om¬
nibus rebus à quibus seperare potueris terram, aquam, aerem, & ignem, poteris
securè dicere quòd in illis aut ex illis rebus potest creari lapis Philosophorum
aut sit ex diuisione elementari aut per conuersionem elementarem: sed benè
credimus quod citius & securius possis extrahere & debeas extrahere ab auro
& ab argento & ab argento viuo vulgari, quàm vt possit formari aut fieri arti¬
ficialiter: quanuis artificium subtiliter & debitè intellectum & in opus positum
sit incomprehensibilis precij. Quoniam natura depurata & simplex reddita, &
debitè administrata, facit in momento temporis opera mirabilia. Et ideone
desperes de rebus quae arte & ingenio humano assimilantur naturae operibus
séd perseuera & inquire subtilitates earum: & nil erit quod non possis & scias
facere. Ergo apparet quòd & in salibus & in aluminibus, in vitriolo, in sulfure
in arsenico, in airemens, in marchasita, in tutia, in plumbo, in stanno, in ferro,
in aere, in argento viuo, in aqua & in liquoribus, & in omnibus hisce rebus v¬
niuersaliter & diuisim potentia & non actu, quoad per hominis artificium sint re¬
ducta & conuersa in aurum & argentum plusquam perfectum, aut ad duplum
aut triplum, aut sextuplum, aut centuplum. Et propter hoc dico & probo quòd
propriè non sit nisi in auro & argento & argento viuo: Et ex eorum morte ge¬
nerantur & procreantur ea quae nos quęrimus & petimus in nostra arte¬
De