575
RAYMVNDI LVLLIS 159
num ad fundum vasis per superius (par deseure). Et ita toties facias, quòd
totum corpus ascenderit & conuersum sit in spiritus. Et si apparet vt filum
dacher (chalybis puto) in sublimatione, reincorpora denuo cum infimo, ali¬
ter totum corrumperetur. Et nihilominus pone & incorpora cum tuo cor¬
pore parum petrae sanguineae, quae facit corpora ascendere. Et quando to¬
tum tuum corpus ascenderit, & conuersum fuerit in spiritum, ponatur in o¬
uo Philosophali, & ad furnum supra nominatum per tres gradus, id est duos
menses pro putrefactione, & duos menses pro congelatione, & duos men¬
ses pro dealbatione: quia in opere rubei non opus est dealbatione, praeter¬
quàm quòd in vltimo termino facies vnum mensem ignem tertij gradus,
& vltimum mensem ignem quarti gradus: & ita opus tuum erit comple¬
tum, quotiescunque feceris vt dictum est, tam ad rubeum quàm ad album:
sed tamen ne misceas vnum opus cum alio, sed fac quodcunque per se: Et fac
tuam proiectionem & multiplicationem, vt superius dictum est &c.
Quomodò opus abbreuiari poßit ex sex mensibus, & quindecim diebus, in tres menses &
quindecim dies, per copulationem & matrimonium:
Carissime & perfecte amice, nos tibi diximus & dicimus, quòd potes
opus abbreuiare per fermentationem, vt hîc superius nos tibi osten¬
dimus. Et etiam potes tu plus abbreuiare per compulam, & matrimo¬
nium. Quoniam si coniunxisti fermentum cum suo spiritu, nondum ta¬
men est facta vnitas, neque stabilitas vnde illorum fructus procedit vsque
ad hoc quòd natura pro tempore limitauit opus & secretum illorum inte¬
riorum per regimen ignis: sed natura ex voluntate Dei ex suo secretò re¬
gimine aliquas res creauit viles, quae in eorum apparentia vel apparatu de¬
ueniunt multum nobiles. Et illorum opus est ita acceleratum in tribus die¬
bus, vt esset in tribus mensibus aliàs. Et istud est sulfur & arsenicum, id est
zarnec vulgare, & sal armoniacum vendibile: Quum ita sit, quòd hi duo sint
vnius naturae satis similis: sed vnum est album, & aliud rubeum.
Capiatur ergo vrina cocta & despumata, postea per alembicum distilla¬
ta, & cum calce viua facias vnum capitellum, & cum cineribus clauellatis,
aut tartaro calcinato, quod melius valet & alumine plumae calcinato: & per
ebullitionem trahè totum ruborem & colorem dicti sulfuris intus mouen¬
do cum spatula lignea, aut suspendendo cum panno lineo. Et quum habue¬
ris totum ruborem, traxeris & depuraueris, congela per alembicum in bal¬
neo. Et postea habeas patellam latam, (vel sartaginem) plumbatam, & in¬
tus pone bonam quantitatem aceti distillati super lento igne diutius, in
quo aceto ponatur tuum sulfur congelatum, & omnes materiae dissoluen¬
tur, & tuum sulfur petet fundum, & proijciet pinguedinem nigram desu¬
per, quam colliges cum penna: & quando erit benè purgatum à sua ni¬
gredine natante, permitte residere, & cola totum liquorem: & tuum sul¬
fur erit in fundo, quod etiam purga si non satis est mundum, vt superius:
postea fac siccari. Et erit magis vermilium, aut rubeum quàm Sol, cui
nullum aurum est conferendum in suo valore, quoniam est incombustibi¬
le, & magni precij.
Sed auripigmentum praeparatur per ebullitionem & sublimationem, vt
dictum est alibi in nostro libro. Capiatur ergo vnum pondus illius sul¬
turis rubei, puri, mundi, & clari, & duo pondera mercurij coronati, id est, cui
O 2