575
158 DE ALCHIMIA.
argilla bene simul contusis, & cum aqua distemperatis. Postea defodias in
vase terreo forti, & lutato in medio loci cinerum bene cribellatarum circum¬
circa ad spissitudinem duorum digitorum, aut plus, postea bene tegas cum
suo cooperculo, & luta, & pone ad fornacem, vt superius est dictum. Et hoc
est quod Philosophi dicunt, Ignis & Azoth sufficiunt, id est, quòd ignis &
mercurius debent sufficere veraci & perfecto artis inquisitori.
Sunt ergo tria inquirenda de mercurio, id est suum nutrimentum, id est
sua dissolutio seu putrefactio, & sua congelatio, quae est suum nutrimentum
& sua mortificatio per primum & secundum gradum: Secundario debet sua
dealbatio considerari, quae est sua fixatio per tertium ordinem: Tertiò, sua
rubificatio, quae fit per quartum gradum, qui est suus calor vltimus. Et
tunc dicitur alkasel, id est quinta essentia genita. Quia ergo humiditas illius
mercurij mista est cum sua subtili terrestreitate: quia si corpus non est altera¬
tum, & subtilissimè tritum & purificatum & conuersum in suam spiritualem
substantiam, sua virtus quieta non potest extrahi & misceri cum sua subtili
terrestreitate, nec conqui per hunc quartum gradum, quoad sit aurum super
firmam petram sine extranea mistione. Est ergo haec medicina: De qua pro¬
ijce vnum pondus super tres partes Solis fusi, & totum erit conuersum in me¬
dicinam: de qua proijce vnum pondus super centum partes mercurij bene
mundi, & totum in purum Solem conuertetur. Et potes infinitè conuertere
hoc modo: Proijce vnum pondus tuae medicinae cum duobus ponderibus
puri mercurij, & postea pone ad furnum modo consueto per ignem tertij gra¬
dus ad album, & ad rubeum per ignem quarti gradus per spacium quinque
dierum, & totum erit conuersum in medicinam talem, quòd pro vna vncia
medicinae tres habebis. Et si conuertet vnumpondus decem in prima vice
in praesentia vnum pondus ibit super viginti, & secunda vice super quadragin¬
ta, tertia super octoginta, & ita in infinitum potes multiplicare & meliorare de
sua bonitate, vt rem mirabilem & gratiam Dei.
Quomodo potes abbreuiare de uno anno ad dimidium in fermentatio¬
ne aequali.
Scias care fili certissimè, quòd potes ex dimidio abbreuiare sui tempo¬
poris per fermentationem: sed non ad meliorandum in sua bonitate: quo¬
niam mercurius solus tenet in se omne illud quod necessarium est illi prae¬
terquàm ignem & vas. Sed vt abbreuiemus de suo tempore, nos ita facie¬
mus.
Primò Solem habebimus, aut Lunam finissimam, & amalgabimus cum
viuo mercurio puro & mundo, & bonae minerae: postea extrahemus nostrum
mercurium extra dictum Solem per corium leporis quanto magis poterimus:
postea ponemus dictam materiam inter duas paropsides terreas factas in
modum duorum craterorum argenteorum aptando scutellas vel paropsides,
vt vna super aliam coniungantur intrando vna in aliam per vnam lineam: po¬
stea lutabis iuncturas, & pone super furnello ad hoc conuenienti per dimi¬
diam horam, postea extrahe & tere bene, & repone vt antea, & ita toties fa¬
cias, quòd tuus Sol aut Luna sit subtilis sine tactu: postea pasce cum tantillo
mercurij puri & mundi, incorporando & conterendo, & aliquoties molen¬
do cum aqua & sale: & qualibet vice seponendo quod ascendit, & reincorpo¬
rando de nouo mercurio, & sublimando per dimidiam horam, & ne nimis
calido vtaris, & qualibet vice tali igne, quem possis sufferre ponendo ma¬
num