575
RAYMVNDI LVLLII 157
losophi quòd Sol feriat rectè in oculum, id est, vt ignis feriat rectè per totum. Et su¬
perius erit furnus eleuatus ita vt habeat tripedem super quo dicta materia erit in
proprio vase: & desuper tectus erit capitio (chappe) quod circuibit totum
furnum, in summitate cuius erit foramen quod capiat tres digitos, vt fumus &
ignis melius ascendant ad digerendum dictam materiam quandò transibit: &
habebit portulam iustè factam, vt aperiat & claudat quando volet sentire ca¬
lorem intus ignis, quae habebit distantiam palmi inter parietes furni & vas vbi
est dicta materia: & subtus erit alia rotunda in modum patellae, vt melius fiat i¬
gnis carbonum toto die bis, & singula vice bene circundare cum cinere, ita vt
pro singulo igne pro primo gradu habeat libram vnam carbonum, & debet ille
ignis durare per spatium centum dierum in tali dispositione vt manus in calo¬
re suo naturali, & calor furni vbi est dicta materia inuicem correspondeant, &
in tali spatio temporis dicta materia debet nigra fieri intus & foris, praeterquam
quòd fortasse videbitur circum circa aut foris extra materiam vna pellicula
tanquam si adesset mercurius, sed intus est tota nigra: & sunt elementa sua to¬
ta liquefacta & simul corrupta & dissoluta ob ignis aequalitatem, qui non po¬
test ascendere nisi mensurate vbi est dicta materia, in qua calorem habet aequalem
ab omni parte. Et secundus ignis tamdiu durabit tantum temporis vt primus
in tali dispositione vt possis vas tangere vbi est dicta materia, & non plus. Et
ideo si fecisti primum ignem vnius librae carbonum singula vice, facias istum
ex duabus libris, id est ex quatuor libris in die naturali: quia si vis facere in qua¬
tuor vicibus, id est de sex in sex horas, & qualibet vice vnam libram, potes face¬
re. Et in tali temporis spatio dicta materia congelabitur in puluerem rub eum
aut nigrum. Etsi in termino octoginta dierum aut circiter audias tuam materiam
defluere ac bullire, bene est, & illam conuerti vt lapillos de iayet nigros: tamen
bene credo quòd non faciet vsquam circa primos quinquaginta dies tertij ter¬
mini qui tunc similiter fieri debet. Et ideo ignis tertij gradus durabit per centum
dies vt alij cum libris tribus carbonum singulo igne, sic sunt sex librę singulo die
naturali, ideo fac ex tua discretione, quia dictus calor est vt possis manum po¬
nere vbi est dicta materia, & non plus. nihilominus vt ad singulum gradum i¬
gnis debes prohibere vnam ex dictis coronis dictae tegulae furnelli, vt dictus
calor habilius ascendat in altum ad concoquendum dictam materiam. Et cum
dies quinquaginta erunt elapsi, dicta materia per suam digestionem conuer¬
tetur & redibit ad albedinem margaritarum lucidarum & vt pinguedo fusa, quae
tunc dicitur lapis pretiosus ad album. Sed si vis rubificare, oportet te vltra quar¬
tum gradum transire, qui est ex quatuor libris carbonum singulo igne. Sed me¬
lius est ignem facere ex truncis lignorum siccorum & leuium, vt dicta materia
sit rubea absque eo quòd vitrum fundatur: & ideo tunc debet esse in dicta cap¬
pa furnelli foramen in ascensu seu in summo detectum, vt melius & fortius dictus
calor ascendat altius vt digerat dictam materiam, qui durare debet à quinqua¬
ginta in quinquagintaquinque dies: ergo est istud sulfur rubeum, & Sol Phi¬
lophorum.
Nota quatuor gradus operationis ignis per hos versus.
Primus dicatur quòd sensus ei dominetur:
Sensibus aequato gaudet natura secundo:
Hic non sufficiat quia nimis prorogat opus.
Tertius excedit, cuius tolerantia laedit.
Destructo sensu nescit procedere quartus.
Capias igitur mercurium verae minerae qui per corium transierit leporis
aut similis, & postea per duplicem linteolum, postea denuo per corium
leporis, & postea pone in ouo vitreo philosophali pleno parum minus quam
medietas bene clauso & lutato ex luto facto ex sagimine vitri & cineribus &
O