575
164 DE MERCVRIO SOLO
secundum quòd medicina fuerit praeparata. Modus autem sublimandi mer¬
curium verior & breuior, est per faeces factas de vitriolo Romano, & sale con¬
muni ana, simul aliquantulum ad ignem desiccatis, & postea cum mercurio
crudo in mortario bene tritis, quovsque de mercurio nihil penitus videatur:
Quo facto, ponatur hoc totum simul ad scutellam vitream, & superponatur
allutel, & ponatur ad ignem: partes autem cuiuslibet horum trium in pondere
sint aequales. (glossula. humiditas euaporatur quovsque gutta albissima sine foe¬
tore quoque appareat, postea claude foramen: alij tamen omnem humiditatem
euaporant. Quinto, videndum est de mercurij fixione: figitur autem mer¬
curius per sublimandi praecipitationem, vt quum ad spondilia vasis adhaeserit,
deijciatur ad ima caloris continuè per alternatas vices, quovsque figatur. Dicunt
quidam moderni, quòd mercurius possit figi per continuationem sublima¬
tionis cum sale communi praeparato: quo fixato separatur à sale per lotionem
in aqua: Quia sicut ait Vincentius in Speculo doctrinali, omne sal & omne a¬
lumen dissoluitur & separatur à corporibus & spiritibus per lotionem in a¬
qua calida: quae tamdiu fieri debet, quovsque salsedo de aqua recedat: tunc
enim sal in aqua dissoluitur, & corpus vel spiritus residet in fundo. Hermes
autem in secretis dicit, quòd ex omnibus metallis & rebus alijs quibuscun¬
que combustis calcinatis & incineratis, & de cineribus lignorum potest fie¬
ri sal, quod ratione subtilitatis & acuit atis suae figit mercurium. Et si res na¬
turaliter est rubea, sal eius erit rubeum. Fit autem omne sal huinsmodi,
Quando res perfectae calcinata soluitur in aqua, sicut cineres lignorum ma¬
gis calcinati soluuntur in aqua, de qua ratione igneitatis quae est in illis cine¬
ribus fit lixiuium. Quum autem illud lixiuium bene desiccatum super i¬
gnem in aliquo vase ponitur, euaporat successiuè aqua, & remanet res se¬
minigra, & dura in fundo. Haec res in igne forti soluitur & liquescit vt me¬
tallum. (glossula. ex solutione corporis perfecti in qua calcinatur illud, o¬
ritur sal virtutis summae congelatiuae, maximè mercurij praeparati). Quum
autem sic liquefacta fuerit, conseruanda est sex vel octo diebus in igne tem¬
perato in vase ad hoc apto, ne pereat, & perdatur: deinde ponenda est ad
locum aliquem humidum super lapidem marmoreum, & successiuè resol¬
uitur in aquam. Haec aqua postea ponenda est ad scutellam vitream mun¬
dam super ignem lentum, tunc euaporat aqua, & remanet sal album in fun¬
do. (Hîc docet fieri salem alkali). Si autem recipiantur cineres clauella¬
ti cum calce viua, & fiat lixiuium, & procedatur vlterius secundum modum
iam dictum, habebitur sal alkali, quod maximè facit ad fixionem mercurij,
Aristoteles autem in libro Perfecti magisterij dicit sic, Sicut actiua non pos¬
sunt suas virtutem demonstrare, nisi cum passiuis fuerint maritata: sic nec spi¬
ritus minerales nisi corporibus coniungantur. Corpus verò & spiritus non
recipiunt se adinuicem, ita quòd spirituale fiat corporeum, & è contrà, nisi
vtraque sint ab omni sorde perfectissimè defaecata. Quum verò sic fue¬
rint, eriguntur corpora à spiritibus, & spiritus tenentur & ligantur à corpo¬
ribus super ignem. Recipiatur igitur vna pars corporis perfectè defaecati,
Solis vel Lunae calcinati, vel minutissimè puluerizati, & tantum de sale alkali
vel de alio sale praedicto praeparato: quib. duabus partibus addantur duae aliae
partes de mercurio sublimato optime purificato, & misceantur simul in aliquo
vase ad hoc apto, & ponantur ad ignem lentum ita quòd mercurius non ascendat:
& habebitur mercurius veraciter tandem fixus. Tempus tamen determina¬
tum fixionis nullibi expressè inuenitur. Quum autem, vt ait Geber, Mercu¬
rius