575
RAYMVNDI LVLLII 167
In allegoria sapientum dantur duae regulae generales, in quibus vera propor¬
tio innuitur, vt videtur: nam scribitur ibidem, Si camelorum tuorum tertiam par¬
tem consumas duabus tertijs reseruatis, iam ad propolitum peruenisti. Item, Si
medicinas aequaliter sumas, non sentis errorem. Senior enim dicit, Recipian¬
tur permistiones in principio operis aequaliter & terantur, deinde desponsen¬
tur. In Turba autem Philosophorum sic dicitur: Coquite & imbuite terram cum
tertia parte aquae permanentis, quam ad imbuendum reseruastis: quam desicca¬
tam imbibite septies de residuo, donec aliae duę tertię finiantur: Deinde ipsam
calido imponite igni, donec terra extrahat suum florem. Quoties autem cine¬
res imbuitis, toties per vices deliccetur, & humectetur, donec eius color ad il¬
lud quod quaeris conuertatur. lubeo autem vos non simul aquam fundere, ne
Elixir submergatur. (Hîc est opus.) Accipiantur ergo in nomen Domini pro
toto opere quatuor partes aequales mercurij sublimati, bene purificati: figatur
vna illarum partium & calcinetur, quovsque totaliter solubilis fiat in aqua: cuius
veritas probari poterit in aliqua eius parte: quae si sic soluatur, calcinata est sa¬
tis. Et idem poterst de alijs partibus calcinatis praesums.
Expedit tamen ad masorem cautelam, quod mercurius sic perfectè calci¬
natus adhuc in igne forti per dies aliquot teneatur, vt maiorem intentionem
caloris acquirat. Huic toti parti perfectè calcinatae, addatur vna pars de tri¬
bus partibus residuis mercurij sublimati non fixi, & imbuatur cum ea succes¬
siuem tribus vicibus de septimo die in septimum in vase vitreo, vel alio ad hoc
apto clauso, in calore lento: ne videlicet mercurius non fixus ascendat. Postea
facta tali commistione, quae fit circa diem quadragesimum secundum, putrefit
& denigratur: deinde in alijs quadraginta duobus diebus successiue dealba¬
tur, & tandem generabitur lapis albus. Qui si fusionem praestat facilem cum igni¬
tione, perfectus est: si verò non praestat fusionem huiusmodi, & forsan summa
volatilis mercurij, quae fusionem praestat, vicerit summam fixi, tunc de summa
fixi ingenietur addi, & è conuerso: & fiat fixum volatile, vel volatile fixum, quo¬
vsque fusionem praestat facilem, vt dictum est, cum ignitionem. Haec medi¬
cina coagulat mercurium crudum in Lunam perfectam, & dicitur fermen¬
tum ad album: sed fermentum fermenti ad rubeum. Transmutat etiam haec
medicina alia corpora metallica imperfecta, purificata prius, & liquefacta,
in Lunam perfectam. Et opus ad album est in hoc completum. Et quia,
vt ait Senior, opus ad album est initium operis ad rubeum, & est vnum o¬
pus, licet plerique alij dixerint esse duo. Procedendo igitur ad rubeum, re¬
cipiatur lapis ille albus, & ponatur ad ignem successiue fortiorem, quovs¬
que primò citrinum, deinde rubeum, deinde quasi sanguinis adusti calo¬
rem acquirat: Quo viso, recipiantur reliduae partes duae mercurij subli¬
mati non fixi, & teratur & imbuatur hic lapis rubicundissimus cum eis suc¬
cessiue sex vel septem vicibus de septimo die in septimum in vase vitreo
vel alio ad hoc apto bene clauso in calore lento, & conseruetur quovsque for¬
tiorem ignem possit pati, & lapis rubicundisimus generetur: qui si fusionem
praestet facilem cum ignitione, hic lapis omne corpus metallicum fusum, vel arg.
viu. & signanter verum argentum fusum, vt ait Morienus, in purissimum aurum
tingit. Rubor nanque in illa lapidis albedine continetur. De ista autem medi¬
cina ad rubeum loquitur Geber sic: Solaris, inquit, medicinae praeparatio est cum
maiori sagacitatis industria, diuturnioris laboris instantia. Accipe ergo partem
lapidis tibi noti, & partem lapidis non fixi perfectissimè per sublimationem mun¬
dati, & cum ingenio coniunge per minima, quovsque eleuetur cum ea (hoc est
dissoluendo in aquam) & iteratò cum illa figatur, & stet: Dehinc fixum volati¬