575
166 DE MERCVRIO SOLO
sumus, ex grauibus & leuibus, mollibus & duris, calidis & frigidis, humidis &
siccis, inter se adinuicem à natura concordiae pace ligatis, perpetuus factus
est: ita lapis quem praedixi omnem rem vincens & penetrans subtilem & so¬
lidam ex eisdem in id ipsum à philosophia, nexu amicabili stante super ignem
perpetuus est creatus. Sicut enim non possunt grauia nisi leuium, nec leuia
nisi grauium consortio, superius vel inferius retineri: Sic non poterit calidum
nisi frigidi, nec humidum nisi sicci admistione, quomodolibet temperari, &
è conuerso. Quum verò alternatim congrue desponsantur, fit ex eis sub¬
stantia temperata, quam non potest ignis violentia superare, nec terrae foe¬
tulentia vitiare, nec aquae limositas condensare, nec tactus aeris obumbrare.
Calor enim & humor, frigus & siccitas, provt dicit idem Aristoteles in Lu¬
mine luminum, sunt radix & fundamentum omnium compositorum. In quo¬
cunque ergo composito ista quatuor magis concorditer sunt ligata, quòd v¬
num non multum praedominatur alteri, illud compositum fortius, sanius, du¬
rabilius, & efficacius reperitur, vt patet in auro, & in quacunque alia re bene
complexionata. Similiter contingit in lapide nostro philosophico: Vnde
in Turba Philosophorum dicitur, Conuerte elementa, & quod quaeris inue¬
nies. Conuertere autem elementa, est facere humidum fixum, & fugiens fi¬
xum. Quum autem humidum & siccum continuè pertingant se ad inui¬
cem, adipiscetur siccum ab humido facilem impressionem, & acquiret hu¬
midum à sicco, vt firmiter retineat impressionem, omnem sustinens ignem.
Vnde propter humidum prohibetur siccum à sua separatione: & propter sic¬
cum prohibetur humidum à sua fluxibilitate: Subiectum nanque liquefactio¬
nis, vbi supra, est humiditas currens, permista partibus terreis siccis, in qui¬
bus moratur, quum resoluit eas ignis, nec moueri potest propter vehemen¬
tiam coniunctionis. Causa autem euaporationis est humiditas non vehe¬
menter terreo commista. Fiat ergo vehemens commistio humidi cum sicco,
alioqui humidum euaporabit, & siccum permanebit non currens. Sed si be¬
ne misceantur in humidum, facit currere siccum, & ab eo non euaporabit, &
subdit, Permistio fit inter corpora, quae adinuicem proportionantur in hu¬
miditate & ponderositate. Hoc semper verum est, nisi quando humidum
cum sicco, & calidum cum frigido miscentur in compositione Elixir. Sed
inter Elixir, & illud supra quod proijcitur, debet esse similitudo, aliàs non con¬
iungerentur.
Elixir Arabicè, significat quintam essentiam, Latinè. Ex praemissis igitur
apparere potest, quòd compositio lapidis philosophici consistit in debita
proportione frigidi & humidi, calidi & sicci. Constat autem, quòd mercu¬
rius calcinatus est calidus, & siccus, mercurius verò sublimatus tantùm qui di¬
citur aqua permanens, frigidus est & humidus. Fiat ergo commistio isto¬
rum ad inuicem in debita proportione: quia sicut in Turba Philosophorum,
si conficias absque pondere, mora eueniet: qua eueniente, malum putabitur.
Vnde & Aristoteles in libro Perfecti magisterij sic dicit: Caueas ne ad com¬
ponendum procedas, antequàm inuenias componentium pondera completa
quia secundum compositionem partium componentium est perfectio corporis con¬
positi. Et licet de proportione huius modi partium componentium doctores
huius artis diuersimodè & valde obscurè sint locuti: vna tamen proportio vide¬
tur esse quam omnes intendunt: Quandoque enim videtur loqui de partium pro¬
portione componentium facienda in opere primo ad album: quandoque de
proportione facienda in opere secundo ad rubeum, quandoque de vtroque simul¬
In al¬