575
174 DE MERCVRIO SOLO
ram rubeam cum citrinatione, & ad Solis calorem congela. vna vncia, septua¬
ginta vncias aeris praeparati mutat in Solem obrizum. Et si rubificetur ar¬
gentum viuum melius est quàm alio modo. Eodem modo facimus ad Lu¬
nam cum alumine iameni, & sale communi: Et vna vncia mutat aeris, vel
stanni quinquaginta.
De crucibulo quomodo fiat, Accipe acerium: fac fieri crucibulum ad mo¬
dum crucibuli terrei absque vlla diuersitate, nisi quòd habeat caudam lon¬
gam, per quàm teneatur, duarum palmarum, vt polsit teneri super ignem ad
pulliendum res in opere alchymico, & habeat cooperculum vt ingrediatur
vnum in aliud hoc modo: Primùm habeat cingulam vnam in circuitu rotun¬
dam, vt possit ingredi aliud cooperculum. Haec bona sunt ad congelandum
argentum viuum.
Liber experimentorum, qui est de 25 de 70 libris Rasis: Et est optimum capitulum, sed opor¬
tet alia primò uidisse.
In hoc libro dicam capitula composita ex elementis quae praemissa sunt. Su¬
me in primis de sulfure extracto à specie quam tu vis, albificato vel rubifi¬
cato, & tere ipsum bene in tabula vitrea die vno aut duobus, & imbibe ipsum
ex oleo illius speciei distillato & albificato quatuor diebus, quinque quum de¬
siccabitur, tere & imbibe ipsum, & assa inter duo vasa: & ita facias donec fiat
sicunt cera. Deinde sume ipsum sicut ceratum, & pone super omnes duas par¬
tes eius & mediam, quatuor partes argentiviui de lapide, ex quo extraxisti sul¬
fur, & fac vnamquanque speciem cum sua specie, & quodcunque genus cum
suo genere, neque diuersifices ea, quoniam errabis. Tuum quoque argentum
viuum sit congelatum cum aqua lapidis: Ambo verò cerata simul iunge, &
tere bene & imbibe bene ex oleo & diu tere, & assa ea cum igne parum for¬
tiori: fient enim dura. Deinde tere ea bene, & pone super ea lalem armonia¬
cum qui fuit rubificatus cum igne lapidis, & imbibe postea bene, & renoua
quaque die stercus inhumando, soluetur enim & fiet aqua rubicunda, sicut
sanguis: fac ipsum cogelari in vase vitreo cum tenui igne: & quum congelabi¬
tur tere ipsum bene & imbibe ipsum ex aqua sedine & dissolue ipsum, & po¬
stea congela ipsum, et ita facias ter: proueniet enim tibi ceratum. Quod super
Lunam proijce, quoniam ipsa fiet Sol, aut proijce super duo plumba aut super
ferrum & conuertet ea in Solem. Et haec quidem est via quod colorat rubifi¬
cando. Scias ipsum. Via autem eius quod albificando colorat est huius con¬
uersa: Et hoc est vt sumas de eius argento viuo albo sublimato quatuor par¬
tes, & de sulfure albo partes tres, & tere eas bene, & pone super eas de sale ar¬
moniaco albo extracto ex lapide partes duas, & tere hoc totum bene & im¬
bibe ex aqua salis armoniaci soluti bene, & assa ipsum leui assatione, & hoc fac
ter, sed qualibet vice sit assatio vehementior. Deinde post haec tere ipsum bene
& imbibe ex aqua salis armoniaci, & dimitte stare cum suo humore, & pone
in vase vitreo, post & inhuma et muta stercus quaque die, et fac sic donec sol¬
uatur: Postea tere ipsum et congela: ignis verò sit tenuis donec congeletur et
fiat album siue cineritij coloris: Et si color ille fuerit in eo, redi ad terendum,
ad assandum et congelandum donec congeletur, et sit album: prius tamen i¬
psum solue vt fiat aqua currens, & non sit massa neque turbidum, & egredie¬
tur ceratum & multum album. Cuius vnam partem super decem millia Vene¬
ris rubeae proijce, & fit Luna. Haec est sententia eorum qui operati sunt cum
argento viuo et sulfure: Eorum verò qui cum argento vsuo solùm operan¬
tur, operatio talis est vt sequitur. Sume de argento viuo sublimato fixo, et
de argento viuo soluto partes aequales, fixum verò tere et imbibe ipsum ex so¬
lute